Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/506

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

LETTRE ENCYCLIOl E DE PIE IX.

Ne cessemus autem , Venerabiles Fratres, adire cum fiducia ad thronum gratiae , et humillimis ac fervcntissimis precibus misericordiarum Patrem Deum totius consolationis sine intermissione orare et obsecrare, ut exrgat et judieet causam suam, et Ecclesiam suam sanctam a tantis, quibus istic, et ubique fere orbis premitur, calamitatibus eripiat, eamque opportuno auxilio soletur, et optatissimam diu in tot, tantisque adversis serenitatem, et pacem elementissime largiatur, omniumque misereatur secundum magnam misericeordiam suam, atque omnipotenti sua virtute efficiat, ut omnes populi, gentes, nationes ipsum, et Unigenitum Filium suum Dominum Nostrum Jesum Christum una cum Sancto Spiritu agnoscant, adorent, timeant, ac ex toto corde anima ac mente diligant, et onmia divina mandata ac pnvcepta religiose observantes, ut filii lucis ambulent in omni bonitate, justitia , et veritate.

Demum omnium coelestium munerum auspicem, et certissimum prsecipuce Nostrse in vos benevolentia 1 pignus Apostolicam Benedictionem ex imo corde depromptam vobis ipsis, Venerabiles Fratres, et gregi vestrae _ vigilalantiae concredito perarmanter impertimus.

Datum Romae , apud Sanctum Petrum die 17 Septembris anno 1863, Pontificatus Nostri anno decimo octavo.