Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/508

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

XXI DECEMBRIS MDCCCLXIII.

SS. DOMINI NOSTRI PII IX

LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILI FRATRI GREGORIO
ARCHIEPISCOPO MONACENSI ET FRISINGENSI

PIUS PAPA IX

Venerabilis Frater Salutem et Apostolicam Benedictionem

Tuas libenter accepimus Litteras die 7 proxime elapsi mensis Octobris datas, ut Nos certiores faceres de Conventu in ista Monacensi civitate proximo mense Septembri a nonnullis Germaniae Theologis, doctisque catholicis viris habito de variis argumentis, quae ad Theologicas praesertim ac philosophicas tradendas disciplinas pertinent. Ex Litteris tibi Nostro iussu scriptis a Venerabili Fratre Mattheo Archiepiscopo Neocaesariensi, Nostro et Apostolicae huius sedis apud istam Regiam Aulam Nuntio, vel facile noscere potuisti, Venerabilis Frater, quibus Nos sensibus affecti fuerimus, ubi primum de hoc proposito Conventu nuntium accepimus, et postquam agnovimus quomodo commemorati Theologi et viri ad huiusmodi Conventum invitati et congregati fuere. Nihil certe dubitare volebamus de laudabili fine, quo huius Conventus auctores fautoresque permoti fuere, ut scilicet omnes Catholici viri doctrina praestantes, collatis consiliis coniunctisque viribus, germanam catholicae Ecclesiae scientiam promoverent, eamque a nefariis ac perniciosissimis tot adversariorum opinionibus conatibusque vindicarent ac defenderent. Sed in hac sublimi Principis Apostolorum Cathedra licet immerentes collocati asperrimis hisce temporibus, quibus sacrorum Antistitum auctoritas, si unquam alias, ad unitatem et integritatem catholicae doctrinae custodiendam, vel maxime est necessaria, et ab omnibus sarta tecta servari debet, non potuimus non vehementer mirari videntes memorati Conventus invitationem privato nomine factam et promulgatam, quin ullo modo intercederet impulsus, auctoritas et missio ecelesiasticae potestatis, ad quam proprio ac nativo iure unice pertinet advigilare ac dirigere theologicarum praesertim rerum doctrinam. Quae sane res, ut optime noscis, omnino nova ac prorsus inusitata in Ecclesia est. Atque iccirco voluimus, Te, Venerabilis Frater, noscere hanc Nostram fuisse sententiam, ut cum a Te, tum ab aliis Venerabilibus Fratribus Sacrorum in Germania antistitibus probe iudicari posset de scopo per Conventus programma enuntiato, si nempe talis esset, ut veram Ecclesiae utilitatem afferret. Eodem autem tempore certi eramus, Te, Venerabilis Frater, pro pastorali Tua sollicitudine ac zelo omnia consilia et studia esse adhibiturum, ne in eodem