Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/518

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

XIV JULII MDCCCLXIV.

S. S. DOMINI NOSTRI PII IX

EPISTOLA.

VENERABILI FRATRI HERMANNO

ARCHIEPISCOPO FRIBURGENSI IN BRISGOVIA,

PIUS PAPA IX.

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Quum non sine maxima animi Nostri aegritudine ex pluribus nunciis accepimus, in magno isto Badensi Ducatu de novo popularium scholarum regimine parari ordinationes, quae variis modis christianam juventutis institutionem, et educationem in magnum adducunt discrimen, propterea quod illas a salutari catholicae Ecclesiae magisterio ac vigilantia quotidie magis amovent, nihil dubitavimus, quin tu, Venerabilis Frater, pro eximio tuo in animarum salute curanda studio, ac pro perspecta tua in Ecclesiae libertate, ejusque juribus tuendis constantia fortiter iis omnibus obsisteres, quae vel miuimum animarum saluti damnum afferre, vel quovis modo episcopalis tui ministerii liberam auctoritatem coarctare possent. Quod autem pro certo habebamus, id luculenter confirmarunt tuae Litterae super hoc tanti momenti negotio ad Nos data, et commentarius eisdem adjectus. Ac vehementer laetamur, cum videamus, te, Venerabilis Frater, licet aetate gravem, pro Ecclesia strenue pugnare eadem illa fortitudine, qua in episcopalis tui ministerii decursu summopere praestitisti, ac Nostras, et hujus Sanctae Sedis laudes merito, optimoque jure tibi comparasti. Equidem inter maximas, quibus affligimur, acerbitates, summa utimur consolatione, noscentes quomodo divesin misericordia Deus Sacrorum Antistites eo majore divinae suae gratiae auxilio roboret ad Christi Jesu gregem tuendum, quo graviora in ipsum gregem luctuosisimis hisce temporibus damna inimicorum hominum opera irruunt et invadunt.

Nemo certe ignorare potest, tristissimam ac deplorandam conditionem, in quam hodierna societas magis in dies prolabitur, derivare ex tot funestissimis machinationibus, quae adhibentur, ut a publicis Institutionibus ac domesticis familiis quotidie magis sanctissima Christi fides, religio, ejusque salutaris doctrina amoveatur, et saluberrima ejus vis coangustetur, ac praepediatur. Quae perniciosissimae machinationes ex tot pravis doctrinis necessario originem habent, quas hac miserrima nostra aetate cum maximo christianae civihsque reipublicae damno undique majorem in modum invalescere, et caput altius extollere vehementer dolemus. Et sane cum veritates a Deo revelatae impudenter denegentur, vel humanaa rationis examini subjiciantur, evenit, ut illa naturalium rerum plane tollatur subjectio, quae supernaturali ordini omnino debetur, utque homines ab aeterno suo fine arceantur, eorumque cogitationes,