Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/52

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

40 LETTRE APOSTOLIQUE POUR LE JURILE. 1846.

tertio acceplata fuerit, seu in quibus agatur de prsejudicio terlii semper exceptis, quatenus ea vota sint perfecta et absoluta, nec non poenalibus, quae praeservativa a peccatis nuncupantur, nisi commutatio futura judicetur ejusmodi, ut non minus a peccato committendo refraenet, quam prior voti materia) in alia pia et salutaria opera dispensando comnmtare, injuncta tamen eis, et eorum cuilibet in supradictis omnibus pcenitentia salutari, aliisque ejusdem Confessarii arbitrio injungendis.

Concedimus insuper facultalem dispensandi super irregularitate ex violatione censurarum contracta, quatenus ad forum externum non sit deducta, vel de facili deducenda. Non intendimus autem per praesentes super alia quavis irregularitate sive ex delicto, sive ex defectu, vel publica, vel occulta, autnota, aliaque incapacitate, aut inbabilitate quoquomodo contracta dispensare, vel aliquam facultatem tribuere super praemissis dispensandi, seu babililandi, et in pristinum statum restituendr, etiam in foro conscientise, neque etiam derogare Constitutioni cum appositis declarationibus editae a fel. rec. Benedicto XIV Praedecessore Nostro « Sacramentum Poeniteniise » quoad inbabilitatem absolvendi complicem, et quoad obligationem denunciationis, neque easdem prsesentes iis, qui a Nobis, et Apostolica Sede, vel aliquo Praelato, seu Judice Ecclesiastico nominatim excommunicati, suspensi, inlerdicti, seu alias in sententias, et censuras incidisse declarali, vel publice denunciati fuerint, nisi intra tempus dictarum trium bebdomadarum satisfecerint, aul cum partibus concordaverint ullo modo suffragari posse aut debere. Quod si intra prafinitum terminum judicio Confessarii satisfacere non potuerint, absolvi posse concedimus in foro conscientioe ad effectum dumtaxat assequendi Indulgentias Jubilei, injuncta obligatione satisfaciendi stalim ac poterunt.

Quapropter in virtute sanctae obedientiae tenore prgesentium districtie pracipimus, atque mandamus omnibus, et quibuscumque Ordinariis locorum ubicumque existentibus, eorumque Yicariis, et Officialibus, vel ipsis deficientibus, illis, qui curam animarum exercent, ul cum proesentium Litterarum transsumpta, aut exempla etiam impressa acceperint, illa, ubi primum pro temporum, ac locorum ratione satius in Domino censuei int per suas Ecclesias ac Diceceses, Provincias, Civitates, Oppida, Terras, et loca publicent, vel publicari faciant, populisque etiam Verbi Dei praedicatione, quoad fieri possit, rite prseparatis, Ecclesiam, seu Ecclesias visitandas, ac lempus pro praesenti Jubilaeo designent. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, pra^serlim quibus facullas absolvendi in certis tuncexpressis casibus ita Romano Pontifici pro tempore existenti reservatur, ut nec etiam similes, vel dissimiles Indulgenliarum, et facultatum bujusmodi concessiones, nisi de illis expressa mentio, aut specialis derogatio fiat, cuiquam suffragari possint, nec non regula de non concedendis Indul-