Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/520

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

508 LETTRE DE PIE IX.

actionesque ad materialium, fugaciumque hujus mundi rerum limites redigantur. Et quoniam Ecclesia quae columna et firmamentum veritatis a Divino suo Auctore fuit constituta, ut omnes homines divinam edoceat fidem, ejusque depositum sibi traditum integrum inviolatumque custodiat, ac homines, eorumque consortia et actiones ad morum honestatem, vitreque integritateni juxta revelatse doctrinae normam dirigatet fingat, iccirco pravarum doctrinarum fautores et propagatores omnia conantur, ut ecclesiasticam potestatera sua erga humanam societatem auctoritate spolient. Quamobrem niliil intentatum, nihilque inexpertum relinquunt, ut omnem Ecclesia? potestatem, ejusque salutarem vim, quam ipsa Ecclesia ex divina sua institutione semper exercuit et in humanae societatis Instituta exerccre debet, vel magis in dies coarctent, vel ab eisdem Institutis arceant, et ipsa Instituta pleno civilis, politicaeque auctoritatis arbitrio subjiciant ad imperautium placita, et ad volubilium aetatis opinionum rationem. Nihil vero mirum si hujusmodi funestissimi sane conatus iu publicam juventutis institutionem educationemque in primis comparentur, nihilque dubitandum, quin humana societas gravissimis repleatur et vexetur damnis, ubi a publica et privata juventutis institutione, qua rei cum sacrae, tum publicae felicitas tantopere continetur , fuerit moderatrix Ecclesiae auctoritas ejusque salutifera vis amota. Hoc enim modo humana societas vero illo christiano spiritu sensira privatur, qui unus potest et publici ordinis, tranquillitatisque fundamenta stabiliter servare ac verum utilemque civilitatis progressum efficere ac moderari, et ea omnia hominibus praebere subsidia, qua? ad ultimum suum post mortalis hujusce vita? stationem finem assequendum, scilicet ad aeternam salutem obtinendam sunt necessaria. Et sane institutio, qua? non solum rerum dumtaxat naturalium scientiam, ac terrenae socialis vitae fines spectat, verum etiam a veritatibus a Deo revelatis decedit, in erroris, mendaciique spiritum prolabatur oportet, et educatio, quae sine christianae doctrinae morumque disciplinae auxilio teneras adolescentium mentes, eorumque cerea in vitium flecti corda informat, non potest non parere progeniem, quae pravis cupiditatibus propriisque rationibus tantum permota, et impulsa maximas tum privatis familiis, tum reipublicae alfert calamitates. At vero cum hujusmodi perniciosissima docendi ratio sejuncta a cathohca fide, et ab Ecclesiae potestate maximo sithominibus, et societati damno, dum agitur de litteris severioribusque disciplinis tradendis, ac de educatione curanda in scholis publicisque Institutis, qua? honestioribus societatis classibus sunt destinata, ecquis non videt, multo graviora mala et damna ex hac methodo derivare, si eadem in populares inducatur scholas? Etenim inhisce potissimum scholis oranes cujusque e populo classis pueri vel a teneris annis sanctissimae nostra? religionis mysteriis, ac praeceptionibus sedulo sunt erudiendi, et ad pietatem morumque honestatem, et ad religionem, civilemque vivendi rationem accurate formandi. Atque in eisdem scholis religiosa prassertim doctrina ita primarium in institutione, et educatione locum habere, ac dominari debet, ut aliarum rerum cognitiones, quibus juventus ibi imbuitur, veluti adventiciae appareant. Quapropter juventus maximis exponitur periculis, nisi ejus in memoratis scholis institutio arctissimo cum religiosa doctrina vin-