Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/522

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

510 LETTRE DE PIE IX.

culo consocietui . Cum igitur populares scholae ad populum religiose formandum , ejusque pietatem , et christianam morum disciplinam fovendam sint praesertim statulae, iccirco omnem Ecclesiae curam, sollicitudinem, et vigilantiam prae caeteris educationis Institutis sibi merito, atque optimo jure semper vindicarunt. Ac propterea consilia, conatusque arcendi a popularibus scholis Ecclesiae potestatem proficiscuntur ex animo eidem Ecclesiae summopere adverso, atque ex studio extinguendi in populis divinum sanctissimae fidei nostra lumen. Quocirca Ecclesia, quae easdem fundavit scholas, summa cura studioque eas semper est prosecuta, illasque veluti poliorem ecclesiasticaj suae auctoritatis ac regiminis partem consideravit, et quaecumque earum ab Ecclesia sejunctio maximum eidem Ecclesiae, ipsisque scholis affert detrimentum. Ii autem omnes, qui perperam contendunt, Ecclesiam debere salutarem suam moderatricem vim erga populares seholas deponere, aut intermittere, iidem nihil aliud profecto vellent, quam ut Ecclesia contra divini sui Auctoris mandata ageret, et gravissimo officio curandi omnium hominum salutem sibi divinitus commisso, deesset. Gerte quidem ubi in quibusque locis, regionibusque perniciosissimnm hujusmodi vel susciperetur, vel ad exitum perduceretur consilium expellendi a scholis Ecclesiae auctoritatem, et juventus misere exponeretur damno circa fidem, tunc Ecclesia non solum deberet intentissimo studio omnia conari, nullisque curis unquam parcere,ut eadem juventus necessariam christianam institutionem, educationemhabeat, verum etiam cogeretur, omnes fideles monere, eisque declarare, ejusmodi scholas catholicae Ecclesiae adversas haud posse in conscientia frequentari. Tibi autem, Venerabilis Frater, summopere gratulamur, quod catholicae Ecclesiae doctrinae, quoad juventutis institutionem, educationemque firmiter inhaerens, tuo commentario omnibus opinionibus, ordinationibusque sapienter et constanter obstitisti, quae ab isto Magno Badarum Ducatu propositae fuere circa popularium scholarum reformationem, quaeque maximam christianae educationi perniciem afferunt, et veneranda Ecclesiae in tanto negotio jura omnino destruunt. Ac persuasissimum Nobis est, te nihil unquam inexpertum esse relicturum, ut ejusdem Ecclesiae jura impavide defendas, utque ab adolescentium institutione , eteducatione diligentissime removeas quidquid fidei firmitatem vel leviter turbare, labefactare, aut religiosam eorumdem conscientiam corrumpere, morumque honestatem contaminare possit, quae unice a fide nostra sanctissima producitur, alitur, et augetur. Summa vero afficimur consolatione, cum istius tuae Dioecesis Clerus suae vocationis et officii probe memor una tecum suam omnem in Ecclesiae, ejusque catholici populi juribus tutandis operam impendat. Nec minori gaudio perfundimur propterea quod iste fidelis populus optime sentiens de catholica suae prolis educatione, nihil antiquius habeat, quam ut eadem proles omnino instituatur in scholis, quae a catholica dirigantur Ecclesia. Jam vero levantes oculos Nostros ad Dominum Deum Nostrum, ab Ipso humiliter enixeque exposcimus, ut in abundantia divinae suae gratiae tibi, Venerabilis Frater, et isti Clero populoque fideli semper propitius adesse velit, quo omnes coelesti ope roborati pro Ecclesiae suae sanctae causa sub tuo ductu strenue dimicare pergant. Atque superni hujus praesidii auspicem, et peculiaris qua te in Domino complecti-