Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/526

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

XXIX SEPTEMBRIS MDCCCLXIV.

S. S. DOMINI NOSTRI PII IX

EPISTOLA

VENERABILI FRATRI JOANNl THOMAE

EPISCOPO MONTISREGALENSI.

PIUS, PAPA IX

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Singularis, Nobisque jamdiu notissimus tuus erga nos amor, et pietas efficit, ut vehementer gratuleris de bona valetudine, qua inter maximas acerbitates, Deo auxiliante, fruimur, veluti significas amantissimis, et observantissimis tuis Litteris, die 17 hujus mensis datis, quae Nobis gratae admodum fuere. Perli- benter autem accepimus duo opuscula a te conscripta typisque edita, quorum uno, Venerabilis Frater, oppugnes injustissimam legem istic adversus Religiosas praesertim Familias propositam, altero vero iniquissimam pariter legem istic quoque propositam de Clericis militiae adscribendis. Quae infandae sane leges omnibus divinis, ecclesiasticis, humanisque juribus vel maxime adversae, omnino suut reprobandae ac damnandae. Vehementer autem gaudemus, te, Venerabilis Frater, pro egregia tua religione, ac sacerdolali zelo tum commemoratis opusculis, tum aliis scriptis in lucem editis, sanctissimae nostrae religionis causam, et doctrinam sine intermissione strenue defendere, et nefariis inimicorum hominum consiliis, conatibusque constanter obsistere. Etenim si unquam alias, in hac potissimum tanta impiorum hominum contra catholicam Ecclesiam conspiratione, Episcopi, veluti optime noscis, omni studio, et contentione debent fortiter praeliari praelia Domini, ejusdemque sanctae Ecclesiae causam impavide propugnare. Jam vero ex iisdem tuis Litteris non mediocri certe voluptate novimus, tibi magnae consolationi fuisse ultimum prosynodalem Gonventum a te habitum , in quem convenere Canonici istius cathedralis tui templi et universus istius civitatis Clerus, ac centum et decem istius Dioeceseos Parochi. Namque eodem in conventu omnia religiosissime pcracta fuere, omnesque luculentissimis verbis professi sunt, nihil sibi gratius, nihil potius esse posse, quam sanctissimam nostram fidem, et Catholicae Ecclesiae doctrinam defendere, et immobili fide et observantia Nobis et huic Petri Cathedrae firmiter adhaerere. Quod quidtm non leve Nobis solatium laetitiamque attulit. Equidem ex hujusmodi congressibus summa, Deo auxiiiante, in