Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/528

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

516 LETTRE DE PIE IX.


Clerum, et in christianam plebem bona redundant, et iccirco omni laude sunt dignissimi Sacrorum Antistites, qui Conventus ipsos, hisce praesertim asperrimis temporibus, provide, sapienterque habere curant.Perge, Yenerabilis Frater, ut adhuc fecisti, omnes tuas curas cogitationesque in lui gregis salutem procurandam , in Dei, ejusque sanctae Ecclesiae causam tuendam, atque in pravas impiorum hominum insidias detegendas, errores profligandos, conatusque reprimendos conferre. Tibi autem persuade, peculiarem esse, qua te in Domino prosequimur, benevolentiam. Cujus quoque certissimum pignus accipe Apostolicam Benedictionem, quam efFuso cordis affectu tibi ipsi, Venerabilis Frater, cunctisque Clericis laicisque fidelibus tuae vigilantiae commissis peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die 29 Septembris anno 1864, Pontificatus nostri anno decimo nono.

PIUS PP. IX.