Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/536

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

524 DECLARATION DES EVEQUES.

paratum esse anim un potius ponere quam hanc Dei, Ecclesiae, ac justitia causam ullo modo deserere s . » Quibus praeclaris .verbis nos acclamantes ac plaudentes respondemus, nos Tecum et ad carcerem et ad mortem ire paratos esse; Teque humiliter rogamus, ut in hac constantia, ac firmissimo proposito maneas immobilis, angelis et hominibus invicti animi et summae virtulis spectaculum factus. Id etiam a Te postulat Christi Ecclesia pro cujus feliciori regimine Romanis Pontificibus civilis principatus providentissime fuit attributus, quaeque adeo sensil ejusdem tutelam ad ipsam pertinere, ut, Sede olim Apostolica vacante, gravissimis in angustiis, temporales Romanae Ecclesiae possessiones omnes Constantiensis Concilii Patres, uti ex publicis patet documentis, in unum administrarent; id postulant Christi fideles per omnes terrarum orbis regiones dispersi, qui libere ad Te venire, libereque conscientiae suaeconsulere gestiunt ; id denique ipsa civilis deposcit societas, quae ex Tui regiminis subversione sua ipsa nutare sentit fundamenta. Sed quid plura! Tu tandem aliquando scelestos homines et bonorum ecclesiasticorum direptores justo judicio damnans omnia quae patraverant « irrita et nulla proclamasti [1] * ; actus omnes ab iis intentatos o illegitimos omnino et sacrilegos esse decrevisti [2]2 ; ipsosque talium facinorum reos poenis et censuris ecclesiasticis obnoxios jure ac merito declarasti [3]3 . Hos tam graves Tui oris sermones, tamve praeclara gesta nostrum est reverenter excipere, iisque plenum assensum renovare. Sicuti enim corpus capiti, cui jungitur membrorum compagine unaque vita, in omnibus condolet, ita nos Tecum consentire necesse est. Tibi in omni Tua hac acerbissima afflictione, sic conjungimur, ut quae Tibi pati contingat, eadem et nos, amoris consensu, patiamur. Deum interea supplices invocamus, ut tam iniquae rerum perturbationi finem ponat, Ecclesiamque Filii sui sponsam, tam misere expoliatam ac oppressam pristino decori ac libertati restituat. Sed mirum nobis non est tam acriter, et infense Sedis Apostolicae jura impeti et impugnari. Jam enim a pluribus annis, eo devenit nonnullorum hominum insania, ut non amplius singulas Ecclesiae doctrinas rejicere, vel in dubium revocare conentur; sed totam penitus veritatem christianam, christianamque rempublicam funditus evertere sibi proponant." Hinc impiissima tentamina vanae scientiae, falsaeque eruditionis contra Sacrarum Litterarum doctrinas, ipsarumque inspirationem; hinc malesana sollicitudo juventutem Ecclesiae matris tutelae subtractam quibusvis saeculi erroribus, vel seclusa saepius omni religiosa institutione, imbuendi: hinc novae eaeque perniciosissimae de sociali, politico aeque ac religioso rerum ordine theoriae, quae impune quaquaversus sparguntur; hinc multis familiare, in his praesertim oris, Ecclesiae auctoritatem spernere, jura sibi vindicare, praecepta proculcare, ministros vilipendere, cuhum deridere, ipsos de religione errores, imo ecclesiasticos quoque viros in perditionis viam misere abeuntes laudare ac in honore habere. Venerabiles Antistites ac Dei Sacerdotes exauctorantur, exulare coguntur, autin carceresdetruduntur; quinimo ante tribunalia civilia, pro constantia in sacro ministerio obeundo, contumeliose pertrahuntur. Gemunt Christi Sponsae suis expulsae tectis, inedia fere consumptae, vel cito consumendae; viri religiosi ad seculum inviti remeare coguntur; sacro Ecclesiae patrimonio violentae manus injiciuntur; pessimorum librorum, ephemeridum, et imaginum colluvie, fidei,

moribus, veritati, ipsi verecundiae continuum asperrimumque bellum inferlur. [4]

  1. Epist. Encycl., xix jan. 1860, p. 7, 8.
  2. Allocutio, xxvi sept. 1859, p. 7.
  3. Allocutio, xx jun. 1859, p. 8.
  4. Litterae Apostolicae, xxvi martii 1860.