Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/538

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

526 DECLARATION DES EVEQUES.

Sed qui talia moliuntur optime norunt in Sancta Sede, velut in arce inexpugnubili, robur ac vires omnis veritatis ac justitiae inesse, quibus retundantur hostium impetus; ibi esse speculam, ex qua vigiles Summi Custodis oculi parutas insidias a longe conspiciunt, suis annuntiandas commilitonibus. Ilinc odium implacabile, hinc insanabilis livor, hinc continuum scelestissimorum hominum studium, ut Sanctam Romanam Ecclesiam ejusque Sedem deprimant, ac si iieri unquam posset, prorsus exscindant. Quis, Beatissime Pater, talia conspiciens, vel etiam recensitas audiens sibi temperet alacrvmis? Justo igitur dolore correpti oculos ac manns ad coelos levamus, divinum illum Spiritum toto mentis affectu implorantes, ut qui hac die olim nascentem Ecclesiam sub Petri regimine sanctificavit et roboravit, eam nunc, Te Pastore, Te Duce, tuetur, ampliet, ac glorificet. Testis sit votorum quse nuncupamus, Maria per Te Iramaculatae titulo hoc ipso in loco solemniter aucta; testes hi sacri cineres quos veneramur Sanctorum Romanae Ecclesiae Patronorum Petri et Pauli ; testes venerandae exuviae tot Pontificum, Martyrum ac Confessorum, quae hanc ipsam, cjuam premimus terram, sanctam reddunt; testes tandem praecipue nobis adstent Sancti isti, qui Coeli- tum Ordini hac ipsa die supremo Tuo judicio adscripti, hodie Ecclesiae tutelam novo titulo sunt suscepturi , primasque Omnipotenti Deo preces pro Tua quoque incolumitate suis de altaribus oblaturi. Adstantibus igitur istis omnibus, nos Episcopi, ne illudimpietas velignorare simulet, vel audeat denegare, errores quos Tu damnasti, damnamus, doctrinas novas et peregrinas, quae in damnum Ecclesiae Jesu Christi passim propagantur, detestamur et rejicimus; sacrilegia ; rapinas, immunitatis ecclesiasticae violationes, aliaque nefandu in Ecclesiam, Petrique Sedem commissa reprobamus, et condemnamus. Hanc vero protestationem, quam publicis F.cclesiaatabulis adscribi petimus, Fratrum etiam nostrorum qui absunt nomine, tuto proferimus; sive eorum qui, tot inter angustias, vi detenti domi hodie silent ac plorant, sive qui gravibus negotiis, aut adversa valetudine impediti, nobiscum hodie adesse nequiveruut. Jungimus insuper nobis fidelem nostrum Clerum ac populum, qui eodem ac nos in Te amore, eadem pia reverentia animati, suum in Te studium, qua precibus sine intermissione fusis, qua opibus in Obolo S. Petri mira, ut plurimum, largitale oblatis luculentissime comprobarunt, probe scientes sacrificiis suis id quoque curari, ut dum necessitatibus Supremi Pastoris consulitur, siniul et ejusdem libertati servandae prospiciatur. Utinam ad communem hanc totius Orbis christiaui, imo omnis socialis ordinis causam in tuto locandam universi populi conspirarentl Utinam intelligerent erudirenturque Reges et seculi potestates, causam Pontificis omnium principum regnorumque esse causam, et quo tendant nefarii adversariorum ejus conatus, ac tandem novissima providerent ! Utinam resipiscerent infelices illi aliquot eeclesiastici et religiosi viri qui vocationis suae inimemores debitam Ecclesiae Praesulibus obedientiam denegantes, atque ipsuni quoque Ecclesiae magisterium temere usurpantes, in viam perditionis abierunt ! Hoc a Domino Tecum flentes, Beatitsime Pater, enixe atque ex corde exoramus dum ad tuos sacros pedes provoluti/a Te robur cosleste expetimus, quod Apostolica ac Paterna Benedictio tua valet impextire. Sit haec copiosa et ex intimis penetralibus cordis Tui largiter effluens, ut non tantum nos, sed absentes quoque dileetissimos Fratres iiemque Fideles nobis commissos irriget ac perfundat. Sit talis quae nostros et