Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/54

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

42 LETTRE APOSTOLIQUE POUR LE JURILE. 1846.

gentiis ad instar, ac quorumcumque Ordinum, et Congregationum sive Instutorum etiam juramento confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque Indultis, et Litteris Apostolicis eisdem Ordinibus, Congregationibus, et Institutis illorumque personis quomodolibet concessis, approbatis, et innovatis, quibus omnibus, et singulis etiamsi dc illis, eorumque totis tenoribus, specialis, specifica, expressa et individua, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu alia quaevis expressio babenda , aut alia aliqua exquisita forma ad boc servanda foret, illorum tenores praesentibus pro sufficienter expressis, ac formam in iis traditam pro servata habentes, hac vice specialiter, nominatim, et expresse ad effectum praemissorum, derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Ut autem praesentes Nostrae, quae ad singula loca deferri non possunt, ad omnium notitiam facilius deveniant, volumus, ut prsesentium transsumptis , vel exemplis etiam impressis manu alicujus Notarii publici subscriptis et sigillo personae dn dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, ubicumque locorum er gentium eadem prorsus fides babeatur, quse baberetur ipsis praesentibus, si lorent exbibitse, vel ostensae.

Datum Romoe apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris , die XX mensis novembris anno MDCCCXLVI , Pontificatus

Nostri anno primo.

A. CARD. LAMBRUSCHINI.