Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/540

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

528 DECLARATION DES EVEQUES.

totius Orbis dolores leniat et demulceat, infirniitatem sublevet, operam ac laborem fcecundet, feliciora demum Ecclesiae Sanctae Dei tempora acceleret.

Romae, hac die 8 mensis Junii anno Domini mdccclxii.

RESPONSIO AD DECIARATIONEM EPISCOPORUM . Sensus, quos hactenus nobis exposuistis , Venerabiles Fratres et dilecti Filii , summam Nobis atlulerunt laetitiam; sunl enim amoris vestri pignus erga Sanctam banc Sedem, mulloque etiam magis testimonium praeclarissimum illius vinculi cbaritatis , quo Ecclesiae Catholicae Pastores non solum inter se, verum etiam cum hac veritatis Cathedra arctissime conjunguntur : ex quo manifesto apparet Deum auctorem pacis et charitatis nobiscum stare. Et si Deus pro nobis, quis contra nos? Ipsi ergo Deo laus, honor et gloria; Vobis vero pax, salus etgaudium; pax cordibus vestris; salus Christi fidelibus curae vestrae commissis; gaudium vero vobis et illis ut una cum Sanctis exultetis cantanles canticum novum in domo Domini, in saecula saeculorum.