Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/546

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

BULLA CONFIRMATIONIS

CONVENTIONIS.

DIE XVIII KALENDAS SEPTEMBRIS 1801 PROMULGATA NOTIFICATA DIE 9 APRILIS 1802.

Nos Joannes Baptista, Tituli Sancti Honuphrii, sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Caprara, Archiepiscopus, Episcopus AEsinus, Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae VII, et Sanctae Sedis Apostolicae ad Primum Galliarum Reipublicae Consulem a latere Legatus, Universis Galliarum Populis, Salutem in Domino. Quae praecipuse fuerunt Sanctissimi Domini Nostri in ipso sui Apostolatus exordio sollicitudines, quod omnium bonorum votis jamdiu expetebatur, quod a vobis tam incenso studio concupiebatur, ut post tantas calamitates quae cum publica, christiae nam quoque rem afflixerunt in Galliis, haec demum in florentissimis hisce regionibus restitueretur, tantum istud bonum, divina tandem favente gratia, advenisse vobis, Galliarum Populi, summa cum exultantis animi consolatione nuntiamus. Apostolicas siquidem sub plumbo Litteras Pontificio nomine publicamus, in quibus Conventio inter Sanctitatem Suam et Reipublica? vestrae Gubernium Parisiis inita solemniter confirmatur. His in Litteris quae ad instaurandum in Galliis publicum Catholicae Religionis cultum, res Ecclesiasticas componendas, easque in universo, qualate nunc patet, Reipublicae territorio, ad eamdem formam atque ordinem revocandas a Sanctitate Sua constituta sunt, luculentissime continentur. Ea ut ratioui locorum ac temporum accommodaret, una fecit Ecclesiae utilitas, servandae Unitatis studium, et animarum salus. Qui inde novus exurget rerum Ecclesiasticarum ordo, is profecto, si cum praeterita rerum perturbatione comparetur, fieri non potest, quin omnes tanto meliori objecta christianae rei conditione recreentur. Quae enim fere deperdita, in Galliis, omnium oculis videbatur, ea nunc praesidio Legum, Supremique Regiminis auctoritate mirum in modum reviviscit. Primus vero Reipublicae vestrae Consul, cujus proecipuae in lanta hac utilitate vobis comparanda partes fuerunt, cuique datum videtur ut afflictae Galliae tranquillitatem et ordinem restitueret, Catholicae Religionis, Constantino illi magno simillimus, praesidium effectus, gloriosissiman in Ecclesiasticis Galliarum monumentis istorum temporum recordationem est relicturus. Excipite igitur laetae, grataeque mentis officio Apostolicas Lilteras quas nuntiavimus vobis , quasque hic subjieimus.

Pius Episcopus, servus servorum Dei, ad PERPETUAM REI MEMORIAM.

Ecclesia Christi, quam ut civitatem sanctam Hierusalem novam descendentem de coelo a Deo vidit Joannes, inde potissimum suam repetit fiiinitatem, caeteraque orna- menta quibus pra?dita consurgit, quod nedum sancta, catholica et apostolica, sed et una sit, super unius soliditate petrae fundata. Ex firma et constanti membrorum Ecclesiae omnium unione in eadem fide, in iisdem sacraraentis, in iisdem vinculis charitatis, in subjectione atque obsequio omnium le-