Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/548

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

536 BULLE DE RATTFICATION

gitimo capiti, tota vis illa ac pulchritudo est, qua hujus mysticum corpns nobilitatur ac praestat. Quod decus ejus praecipuum ac singulare, Redemptor noster, cum et ejus proprium esse et eonservari usque ad consummalionem saeculi maxime voluerit in eadem Ecclesia, quam acquisivit sanguine suo, antequam ad Patrem ascenderet, me- morandis illis verbis sic pro ea oravit : « Pater sancte, serva eos quos dedisti mihi, « ut sint unum, sicut et nos — ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego « in te, ut et ipsi in nobis unum sint. » Haec nos animo cogitantes simul ac inscrutabili divinae Providentiae consilio, adsu- premum Apostolatus apicem, licet indigni, vocati fuimus, statim convertimus oculos nostros acl populum acquisitionis, sulliciti servare unitatem in vinculo pacis, Galliasque potissimum intuentes, magnitudine regionum, populorum frequentia, ac religionis gloria multisjam sajculis commendatissimas, maximo dolore affecti sumus, cumanimadverterimus regiones ipsas quae tamdiu Ecclcsiae decus ac deliciee extitissent, postreis hisce temporibus,intestinis perturbationibus adeo exagitatas fuisse, ut maximum religio detrimentuni exinde acceperit, cujus causa, recolendae memoriae Pius VI decessor noster tot tantasque curas impendil. Nolumus nos hic commemoratione malorum ea vulnera refricare, quae divina Providentia nunc sanare properat. Quibus nos divina ope adjuti, cum opportuna remedia adhibere maxime cuperemus, illud jam- pridem apostolicis nostris Litterisdie decima quinta Maii superioris anni ad universos Episcopos datis, professi sumus, « JNihil optatius contingere Pvobis posse quam vitam « pro filiis nostris, qui sunt Galliae populi, profundere, si eorum salus posset interitu « nostro repraesentari. » Ad ea a Patre misericordiarum impetranda cum indesinenter preces nostrae, lacrymaeque in maxima animi aegritudine profunderentur, « Deus totius consolationis, qui « consolatur nos in omni tribulatione nostra, » recordatus misericordiae suae, respicere dignatus est dolorem nostrum, ac admirando providentiae suae consilio, nec opinantibus nobis, aditum aperuit, quonos, et tantis malis occurrere, et Ecclesiae unitatem et charitatem, quam « antiquus humani generis hostis superseminans zizania super mys« ticum Ecclesiae agrum » dissolvere atque extinguere conatus erat, constabilire iterum ac revocare possemus. Siquidem ille Dominus, « qui dives est in misericordia, cogitat consilia paciset non « afflictionis, » illustrem virum penes quem summa nunc Gallicanae Reipublicae est administratio, eadem cupiditate finem tot malis imponendi inflammavit, ut ejus ope in abundantia pacis religione restituta, bellicosissima illa Natio ad unicum fidei centrum revocaretur. Yix carissimus in Christo Filius noster Neapoleon Bonaparte,Consul primus Reipublicae Gallicanae, sibi gratum fore lestificatus est, ut tractatio inirelur, vi cujus religio- nis cultus in Gallia, Deo adjuvante, feliciter resiituerctur, gratias egimus Deo, cujus unius misericordiae hoc nos beneficium acceptum refcrebamus. Itaque ne nostro mu- neri, ac studiis ejusdem primi Consulis deessemus, statim Venerabilem Fratrem, Archiepiscopum Corinthi, ad ineundam tanti hujus negotii tractationem misimus. Qui, cum Parisios venisset, multis hinc inde discussis atque animadversis, tandem misit ad nos articulos quosdam sibi propositos.