Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/552

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

540 BULLE DE RATTFICATION

maximam utilitatem, maximumqne decus percepisse et hoc quoque tempore praestolari.

Quibus ita se habentibus, illud prae omnibus constitutum est, ut religio catholica apostolica Romana libere in Gallia exerceatur. Illud etiam sancitum est, ut publicus sit illius cultns, habita tamen ratione ordinationum, quoad politiam, quas regimen, propublica tranquillitate, necessariasexistimabit. Deinde, cum illud maxime necessarium esse compertum sit, ut de episcopalibus Sedibus ratio baberetur, hinc, cum Gallicanum regimennovam fieri Gallicarum dicece- sium circumscriptionem se cupere nobis significaverit, collatis cum eo consiliis, nova a nobis Gallicarum dicecesium circumscriptio fiet, quae mutuae voluntatis coniunctione ita perficietur ut spiritualibus catholicorum necessitatibus consuhum sit. Et quoniam, tum propter novam hanc ipsam dicecesium circumscriptionem, tum propter alias gravissimas causas, omnia impedimenta removenda sunt, quae tanto operi perficiendo adversari possunt; propterea nos justae persuasioni innixi Gallicanarum Ecclesiarum titulares Episcopos ita animo esse comparatos ut eidem religioni omnia sacrificia, ac vel ipsam suarum Sedium resignationem litare non sint detrectaturi (quod jamdiu quam plurimi inter ipsos, numquam satis commendandis litteris, ad recolendse memoria? Praedecessorem nostrum datis die tertia Maii anni millesimi septingentesimi nonagesimi primi ultro obtulerunt) praedictos titulares per nostras apostolicas Litteras sollicitudinis plenas adhortabimur ut Ecclesiae paci atque unitati consulant, significabimusque nos ab eorumqua in religionem flagrant charitate, firma iiducia, ea quae superius dicta sunt sacrificia expectare, ne ipsa quidem Sedium resignatione excepta, quae Ecclesiae bonum imperat. Qua hortatione promissa, eorumque cognita responsione, quam nostris conformem votis futuram esse haud dubitamus, opportuna media adhibebimus, quibus religionis bono consulatur, atque ut, nova circumscriptione peracta , Gallicani Gubernii vota impleantur, operam impendemus. Archiepiscopos autem et Episcopos novae circumscriptionis dicecesibus praeficiendos, Consul primus Gallicanae Reipublicae nominabit, nominationesque exhibebit inlra tres menses qui promulgationem apostolicse constitutionis consequentur. Nos vero iisdem nominatis institutionem canonicam dabimus juxia formas relate ad Gallias ante regiminis commutationem statutas. Eadem ratio servabitur, tam in nominationibus, quam in canonica institutione eorum qui in posterum vacantibus Sedibus substituentur. Ut vero ne minimum quidem dubitari possit de sensibus ac mente Episcoporum (quanquam etiam sine ullius obligatione juramenti, juxta Evangelii praescripta, quid supremis praepositis debeant optime noverint, atque implere teneantur), quo certiores sint de eorum fide atque obedientia Reipublicae Rectores, consensimus ul Episcopi, antequam episcopale munus gerendum suscipianl, coram primo Consule juramentum fidelitatis emittant quod erat in more positum ante regiminis commutationem, sequen- tibus verbis expressum : « Ego jm*o et promitto ad sancta Dei Evangelia, obedien- « tiam et fidelitatem Gubernio per constitutionem GallicanaeReipnblicae statuto. Item « promitto me nullam communicationem habiturum, nullo consilio inlerfuturum, a. nullamque suspectam unionem neque intra neque extra conservaturum, quae tran- « quillitati publica? noceat, et si tam in dicecesi mea, quam alibi noverim aliquid in « Status damnum tractari, Gubernio manifestabo. » Iisdemque de causis consensimus ecclesiasticos secundi ordinis in eadem verba jurare coram auctoritatibus civilibus quae a Rectoribus Reipublicae designabuntur. Cum inscrutabili consilio divinae Providentia?, quae largitate donorum ubique diffun-