Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/554

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

542 BULLE DE RATIFICATION

ditur, cuncta regantur in mundo, pietati congruum, et publica; quam optamus felicitati necessarium judicavimus, ut ad utilitatem salutemque Galliarum publicis precibus divinum auxilium imploretur. Idcirco in omnibus templis catholicorum quae sunt in Gallia, post divina officia his verbis orabitur :

« Domine , salvam fac Rempublicam ;
« Domine, salvos fac Consules. »

Constitulis dioecesibus , cum omnino necesse sit limites etiam parceciarum constitui earum circumscriptionem ab Episcopis fieri volumus : quae tamen circumscriplio suum non sortietur effectum, nisi postquam Gubernii consensus accesserit. Jus nominandi parochos ad Episcopos pertinebit, qui tamen personas non seligent nisi iis dotibus instructas, quas Ecclesiae canones requirunt, atque (ut tranquillitas eo magis in tuto sit) Gubernio acceptas. Cum vero, tum clericorum institutioni, tum Episcoporum consilio suseque Ecclesia?. administrationi consulere necesse sit, illud non omisimus, ut iidem Episcopi unum habeant in cathedrali ecclesia capitulum, unumque seminarium in sua cuique Dicecesi, quamvis Gubernium ad dotationis obligationem non se adstringat. Quamvis maxiine desideraretur a Nobis ut templa omnia iterum sacris ministeriis exercendis catholicis redderentur, cum tamen id perfici non posse videamus, satis habuimus quod omnia templa metropolitana, cathedralia, parochialia, aliaque non alienata, cultui necessaria Episcoporum dispositioni tradantur. Constantes in proposito ad omnia sacrificia pro bono unitatis descendendi, ad quse salva religione descendi potest, ut etiam pro viribus nostris tranquillitati Galliarum cooperemur, quae denuo totae turbarentur, si bona ecclesiastica alienata iterum essent repetenda, et ut (quod potissimum est) felix catholicse religionis restitutio fiat, Praa- decessorum nostrorum exempla sectantes declaramus, eos, qui bona Ecclesiae alienata acquisiverunl, molestiam nulkm habiturosneque a Nobis, neque a Romanis Pontificibus successoribus noslris ; ac consequenter proprietas eorumdem bonorum, redditus, et jura iis inhaerentia immutabilia penes ipsos erunt atque ab ipsis causam habentes. Sed quoniam Galliarum Ecclesiis veteri suo patrimonio privatis invenienda ratio aliqua est qua suppleri Episcoporum ac parochorum sustentationi ac decentiae possit, Galliarum Gubernium in se recipit tum Episcoporum, tum parochorum, quorum diceceses atque parochias nova circumscriptio complectitur, sustentationem, quae cujusque statum deceat. Simili modo statutum est Gallicanae Reipublicae Gubernium curaturum, ut catholicis in Gallia liberum sit, si libuerit, Ecclesiis consulere novis fundationibus. Demum declaravimus recognoscere Nos in primo Consule Gallicanae Reipublica? eadem jura ac privilegia quibus apud Sanctam Sedem fruebatur antiquum regimen. Quod si forte eveniat, ut aliquisex successoribus hodierni primi Consulis catholicam religionem non profiteretur, eo casu, supcr juribus et privilegiis superius memoratis, necnon super nominatione ad archiepiscopatus et episcopatus, respectu ipsius, nova conventio fiet. Cum itaque omnia et singula superius recensita ex parte quidem nostra, ac nostro et Sedis Apostolicae nomine, a dilecto in Christo filio nostro Hercule sanctae Agathae ad