Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/558

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

546 BULLE DE RATIFICATION

concessis, confirmatis et innovatis, caeterisque contrariis quibuscumque. Quibus omnibus et singulis, illorum tenores pro expressis et ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum duntaxat specialiter et expresse derogamus. Praeterea, quia difficile foret praesentes Litteras ad singula in quibus de eis fides facienda fuerit loca deferri, eadem apostolica auctoritate decernimus et mandamus, ut earum transumptis etiam impressis, manu tamen publici notarii subscriptis et sigillo alicujus personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, plena ubique fides adhibeatur, perinde ac si dictae praesentes litterae forent exhibitae vel ostensae. Et insuper irritum quoque, et inane decernimus, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate , scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis, approbationis, ratificationis, acceptionis, derogationis, decreti, statuti, mandati et voluntalis infringere vel ei ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae, apud sanctam Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo primo, decimo octavo Kalendas septembris, Pontificatus nostri anno secundo .

A. Card. Pro-Dat.
R. Card. Braschius de Honestis.
Visa de Curia, J. Manassei.
Loco *j- plumbi.
F. Lavizzarius.

Reliquum nunc illud est, ut vos Deo Optimo Maximo, tanti beneficii auctori, debitas grates rependentes, el singulari studio illis devincti, per quos est illud in vos profectum, unitati spiritus in vinculo pacis, publicaeque tranquillitati servandae sollicitam operam collocetis.

Datum Parisiis, ex jEdibus Nostrae Residentiae, hac die 9 Aprilis 1802.
Jo.-BaptistaCardinalis Caprara, Legatus.
J. A. Sala, Apostolicae Legationis Secretarius.