XXVIII APRILIS MDCCXXXVIII.
- S. S. DOMINI NOSTRI CLEMENTIS XII
- EPISTOLA ENCYCLICA
- (In eminenti Apostolatus, pag. 124.)
- XVIII MARTII MDCCLI.
- S. S. DOMINI NOSTRI RENEDICTI XIV
- EPISTOLA ENCYCLICA
- ( Providas Romanorum , pag. 130.)
- X MARTII MDCCXCI.
- S. S. DOMINI NOSTRI PII VI
BREVE AD E. S. R. ECCL. CARD. DE LA ROCHEFOUCAULT,
- ILLUSTR. ARCHTEPISCOPUM AQUISEXTANUM CETEROSQUE PRALATOS CONVENTUS
- NATIONALIS GALLICANI
- De constitutione civili cleri gallicani.
PIUS PAPA VI
Dilecti Filii nostri, ac Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem .
Quod aliquantum differre ob ipsius rei gravitatem, nimiamque item urgentium negotiorum copiam coacti fuimus, nunc responsum damus, dilecti Filii nostri, ac Venerabiles Fratres, litteris die 10 octobris ad Nos datis, quibus multorum e vestris spectabilibus collegis nomen subscriptum est. E» renovarunt in Nobis immensum, nullaque consolatione levandum dolorem illum, quem jam perceperamus, ex quo tempore perlatum ad Nos erat istum nationis vostras conventum, ad publicae oeconomiae rationes ordinandas congregatum, adeo in suis decretis progressum esse, ut catholicam religionem impeteret ; a conspirantibus enim suorum plerisque jam in ipsum irruebatur sanctuarium. Ab initio judicabamus servandum Nobis esse cum hujusmodi inconsultis hominibus silentium, ne ipsi veritatis voce magis irritati ad multo deteriora adhuc proruerent. Nostrum hoc silentium tuebamur S. Gregorii Magni aucto-