Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/58

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

46 BREF DE PIE VI.

ritate, qui [1]« Discrete, inquit, vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne cuni restringi lingua debet, per verba inutiliter defluat. Tamen verba nostra ad Deum convertimus, ac publicas statim indiximus peragendas preces, ut novis istis legum latoribus eum impetraremus animum, quo vellent ab lmjus saeculi philosophiae praescriptis recedere, atque ad religionis nostrao consilia regredi, iisque insistere. In quo Susannae exemplum secuti sumus, quae, ut exponit S. Ambrosius [2] , plus egit tacendo, quam si esset locuta : tacendo enim apud homines, locuta est Deo ; conscientia loquebatur , ubi vox non audiebatur , nec quserebat pro se hominum judicium, quse habebat Domini testimonium. Neque porro praetermisimus Venerabiles Fratres nostros S. R. E. Cardinales in Consistorium convocare die 29 martii proxime elapsi ahni, eosque participes eorum facere quae istbic geri contra catholicam religionem jam coeperant, communicatnquecum ipsis nostri doloris acerbitate, illos itidem ad nostrarum lacrymarum, ac obsecrationum societatem excitare. Dum in hoc essemus intenti, repente adfertur adNos, prodiisse, circa mensis julii dimidium, a gallicae nationis conventu (cujus nomine solam partem uumero praevalentem semper intelligemus) prodiisse, inquimus, decretum, quod in titulo constitutionem cleri civilem praetexens, revera ad sacratiora dogmata. atque ad certissimam Ecclesiae disciplinam perturbandam, evertendamque deveniebat, hujus primas Sedis, Episcoporum, Sacerdotum, Regularium utriusque sexus, totiusque catholicae communionis jura abolebat, sacros supprimebat ritus, ecclesiasticos rcditus, et fundos arripiebat, eas demum inferebat aerumnas , quae credi non possent, nisi ipsa comprobarentur experientia. Istis ad Nos relatis, nou potuimus certe non abhorrescere ad ejus lectionem, idemque accidit nobis, quod olim Magno Gregorio Prpedecessori nostro evenit, qui cum codicem quemdam ab Episcopo Constantinopolitano recognoscendum accepisset, ac priores partes percurrisset, manifesta pravitatis venena testatus est in eo se reperisse [3]* : hinc animo nostro in summas aegritudines conjecto, ecce sub finem augusti mensis, nuntiatur Nobis carissimi in Christo filii nostri Ludovici christianissimi regis postulatio, qua summo apud Nos instabat studio, ut auctoritate nostra approbaremus, saltem per provisionis niodum, quinque ab illo conventu decretos articulos, suaque regta sanctione jam confirmatos. Cum autem illos regulis canonicis advcrsari videremus, lenius tamen ipsi regi respondendum judicavimus, Nos articulos illos examini subjecturos viginti Cardinalium congregationi; quorum singulorum sententias

etiam scripto expressas deinceps cognoscere Nos ipsi, atque expendere pro rei gravitate satagebamus. Interim per nostras familiares litteras ipsum hortati sumus regem, ut universos regni Episcopos induceret ad sibi candide aperiendos sensus suos, Nobisque accuratas eorum consiliorum rationes proponendas, in quas ipsi convenirent, eaque Nobis patefacienda, quae in tanta lo-

  1. Regul. Pastor. tom. II oper. edit. Maurin., pag. 54.1
  2. Lib. I de Offic. cap. III, num. 9, tom. II oner. etlit. Maurin., pag 1
  3. Epist. 66, lib. VI, tom. II, pag.