Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/60

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

48 BREF DE PIE VI.

corum distantia Nos laterent, ne in ullam conscientiae nostrae labem possemus incurrere. Nondum quidem ad Nos inde pervenit ulla vestra hujusmodi gerendarum rerum explicatio; pervenerunt tamen aliquorum Episcoporum typis evulgatae pastorales litterne, sermones et monita evangelico spiritu plena, sed ea siugulariter a suisauctoribus perscripta, neque rationem, quid a nobis gerendum viderelur, indicantia, quam haec tanta rerum necessitas, summumque, in quo versamini, discrimen exposceret.

Verum ad Nos non ita pridem pervenit manuscripta expositio vestra super principiis constitutionis cleri, quam et typis postea accepimus, in cujus exordio perleguntur extracta nationalis conventus plura decreta, eaque multis conjuncta animadversionibus super eorumdem et invaliditate , et pravitate. Eodem pariter tempore redditae Nobis sunt recentes ipsius regis litterae, in quibus approbationem a Nobis postulat ad aliquod tempus valituram septem articulorum nationalis conveutus, cum primis illis quinque ad Nos augusto mense transmissis pene consentientium, unaque significat, se in angustias redigi pro interponenda sanctione novo executoriali decretodie 27 novembris edito, cujus jussu Episcopi, Vicarii, Parochi, seminariorum Praefecti, aliique ecclesiastieis fungentes officiis, coram generali municipalitatum consilio, intra praescriptum tempus juratam praestent constitutioni servandae fidem, et ni faciant, gravissimis sint poenis puniendi. Verum quemadmodum jam antea declaravimus nequaquam Nos velle nostrum expromere super hisce articulis judicium, nisi prius a majori saltem Episcoporum parte perspicue distincteque Nobis relatum esset, quid ipsi sentirent, id nunc etiam constanter repetimus, et confirmamus. Dum rex ipse postulat a Nobis intercaetera, ut hortatione nostra Metropoli- tanos, et Episcopos inducamus ad consentiendum Ecclesiarum metropolitanarum, et episcopatuum divisioni, et suppressioni, nec non ut provisionali saltem modo indulgeamus, quo scilicet formae canonicae ab Ecclesia in novorum episcopatuum erectionibus hactenus servatae, nunc ex Metropolitanorum, Episcoporumque auctoritate fiant, et praesentatis ad vacantes curas, juxta novam electionum methodum, iidem illi institutionem praebeant, dummodo morum, doctrinaeque eligendorum ratio non obstet ; ex hac profecto regis delata postulatione facile perspicitur, ab eo ipso nimirum agnosci exquirendos esse in hujusmodi casibus Episcoporum sensus, aequumque plane esse, ne Nos quidquam, nisi ipsis auditis, statuamus. Vestra igitur consilia, vestras singulariter expositas consiliorum rationes a vobis vel universis, vel plerisque subscriptas exoptamus, atque agnoscimus, quo tanquam gravissimo monumento innixi consultationes nostras regere, moderarique possimus, ut ita vobis regnoque christianissimo salutare, ac congruum a Nobis judicium proferatur. Dum in hac de vobis expectatione sumus, interim illa quae in vestris exponuntur litteris, sublevant Nos aliqua ex parte in peragendo examine omnium nationalis constitutionis articulorum.

Si primo perlegantur assertiones Concilii Senonensis inchoati anno 1527, contra Lutheranorum haereses, illud profecto quod basis est, et fundamentum decreti nationalis de quo agitur, expers esse ab haeresis nota videri non potest.