Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/62

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

50 BREF DE PIE VI.

Sic enim se explicavit Concilium [1]' : « Posthos autem ignaros homines, surrexit Marsilius Patavinus, cujus pestilens liber, quod Defensorium pacis nuncupatur, in Christiani populi perniciem procurantibus Lutheranis, nuper excussus est. Is hostiliter Ecclesiam insectatus, et terrenis principibus impie applaudens, omnem Praelatis adimit exteriorem jurisdictionem, ea dumtaxat excepta, quam saecularis largitus fuerit magistratus. Omnes etiam Sacerdotes, sive simplex Sacerdos fuerit, sive Episcopus, Archiepiscopus aut etiam Papa, aequalis ex Christi inslilutione asseruit esse auctoritatis, quodque alius plus alio auctorite prsestet, id ex gratuita laici principis concessione vult provenire, quod pro sua voluntate possit revocare. Verum ex sacris Litteris coercitus est delirantis hujus hseretici immanis furor, quibus palam ostenditur non ex principum arbitrio dependere ecclesiasticam potestatem, sed ex jure divino, quo Ecclesiae conceditur leges ad salutem condere fidelium, etin rebelles legitima censura animadvertere ; iisdem quoque Litteris aperte monstratur Ecclesiae potestatem longe alia quavis laica potestate , non modo superiorem esse, sed et digniorem. Caeterum hic Marsilius et caeteri praenominati haeretici adversus Ecclesiarn impie debacchati , certatim ejus aliqua ex parte nituntur diminuere auctoritatem. »

Praeterea vobis etiam in mentem revocamus fel. record. Benedicti XIV consonam sententiam, qui cum in suis ad Primatum, Archiepiscopos, et Episcopos regni Poloniae die 5 martii 1752 datis Litteris ageret de opusculo polonico idiomate impresso, gallice vero prius edito sub titulo Principes sur lessence, la distinction et les limites des deux puissances, spirituelle et temporelle, ouvrage posthume du P, Laborde, de l'Oratoire, in quo auctor ecclesiasticum ministerium ita saeculari dominationi subjiciebat, ut ad hanc spectare pronunciaret de externa, ac sensibili Ecclesia? gubernatione cognoscere, ac judicare, « Pravum, inquit, ac perniciosum systema jam pridem ab Apostolica Sede reprobatum ac pro hxretico expresse damnatum, fallacibus ratiunculis, fucatis, atque ad religionem compositis verbis, contortisque Scripturarum, ac Patrum lestimoniis impudens scriptor obtrudit , quo simplicibus et minus cautis facilius imponat. » Igitur libellum proscripsit, notasque apposuit, captiosi, falsi, impii, atque haeretici, ejusque interdixit, ac prohibuit lectionem, retectionem, et usum omnibus et singulis christifidelibus, etiam specifica et individua mentione dignis, sub poena excommunicationis ipso facto, absque alia declaratione incurrenda, a quo nemo a quoquam praeterquam Pontifice Romano pro tempore existente, nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium obtinere valeat [2]2 .

Et sane quae unquam pertinere potest ad laicos jurisdictio super Ecclesiae rebus, ob quam ecclesiastici ipsi subjici eorum decretis teneautur ? Nemini porro, qui catholicussit, ignotum esse potest Jesum Christum in sure Ecclesiae

institutione, dcdisse Apostolis , eorumque successoribus potestatem nuUi alii potestati obnoxiam, quam sanctissimi Patres universi voce concordi agnoverunt cum Osio et S. Athanasio monentibus [3]3 « Ne te rebus misceas ecclesias-

  1. In collect. Labhe, tom. XIX, pag. 1154, edit. Venet. Coleti, qua semper utemui .
  2. Bullar. Benedict. XIV, tom. IV, Constitut. kk, edit. Roni.
  3. S. Athanas. in Histor. Arianor. ad Monachos, tom. I oper., pag. 371, edit. Maurin.