Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/64

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

52 BREF DE PIE VI.

ticis, neu nobishisce rebus praecepta mandes, seda nobis potius haec ediscas : tibi Deus imperium tradidit, nobis quae suut ecclasiastica concredidit, ac quemadmodum qui tibi subripit, Deo ordinanti repugnat, ita metue ne, si ad te ceclesiastica pertrahas, majoris criminis reus fias. Ac propterea S. Joannes Chrysostomus, ut magis, quam id verum esse comprobaret, Ozae factum attulit [1] : « Qui arcam alioquin subvertendam fulsit, e vestigio mortuus est, eo quod ministerium ipsi non congruens usurpavit; ergone sabbatum viulatum, et solus arcae tuiturae contactus ad tantam indignationem Deum provoeavit, ut qui hacc ausi fuerant, ne minimum quidem veniae sint consecuti : hic vero qui adoranda et ineffabilia dogmata corrumpit, excusationem habiturus est, et veniam consequetur? Non potest hoc fieri, non potest, inquam. » Id ipsum decrevere sacrosancta Concilia, consentientibus in idem vestris regibus usque ad regnantis avum Ludovicum XV, qui die 20 augusti anni 1731, se agnoscere declaravit « velut primum suum officium impedire, ne disputationum occasione, in dubium revocentur jura sacra illius potestatis quae a Deo solo accepit jus determinandi quaestiones doctrinae de fide, vel regula morum; condendi canones, vel disciplinae regulas quibus regantur Ecclesiae ministri, et fideles in ordine religionis, instituendi suos ministros, aut eos destituendi juxta easdem regulas, fideliumque ad obedientiam sibi praestandam adigendorum, ipsis imponendo , juxta ordinem canonicum, non solum poenitentias salutares, verum etiam veras pcenas spirituales, vel jndiciis, vel censuris quae primi Pastores jure suo ferre possunt. »

Et tamen conlra tam certam in Ecclesia sententiam, Conventus iste nationalis potestatem sibi Ecclesiae arrogavit, dum tot ac tanta constitueret, quaecum dogmati, tum ecclesiasticae disciplinae adversantur, et dum Episcopos, et Ecclesiasticos omnes jurejurando ad sui decreti executionem adstingeret. Verum hoc minime mirum videri debet iis qui ex ipsa conventus constitu tione facile intelligunt nil aliud ab illa spectari, atque agi, quam ut aboleretur catholica Religio, et cum eadem debita regibus obedientia. Eo quippe consilio decernitur, in jure positum esse, ut homo in societate constitutus, omnimoda gaudeat libertate, ut turbari scilicet circa religionem non debeat, in ejusque arbitrio sit de ipsius religionis argumento, quidquid velit, opinari, loqui, scribere, ac typis etiam evulgare : quae sane monstra ab illa hominum inter se a^qualitate naturaeque libertate derivari, ac emanare declaravit. Sed quid insanius excogitari potest, quam talem aequalitatem libertatemque inter omnes constituere, ut nihil rationi tribuatur, qua praccipue humanum genus a natura pneditum est, atque a caeteris animantibus distinguitur ? Cum hominem creasset Deus, eumque in paradiso voluptatis posuisset, nonne eodetn tempore ipsi mortis poenam indixit, si de ligno scientiae boni et mali comedissef, nonne statim hoc primo pr;ecepto ejus adstrinxit libertatem? Nonne deinceps cum per inobedientiam se reum effecisset, plura praecepta per Moysen adjunxit ? Et licet ipsum reliquisset in nianu consilii sui, ut bene seu male mereri posset, nihilominus adjecit mandata, et preecepta.

ut si voluerit servare, conservasseut eum [2]*.

  1. Commentar. In cap. i Epist. aJ Galat. num. 6, tom. I, oper. edit. Maurin., pag. 668.
  2. Ecclesiastic. cap. xv, vers. 15 et 16.