Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

54 BREF DE PIE VI.

Ubi est igitur illa cogitandi, agendique libertas, quam conventus decreta tribuunt bomini in societate constituto, tanquam ipsius naturae jus immutabile ? Oportebit igitur ex eorum decretorum sententia juri contradicere Creatoris, per quem existimus, et cujus liberalitati, quidquid sumus, atque habemus, acceptum referre debemus. Prseterea quis jam ignoret creatos esse homines, ut non solum singuli sibi, sed et aliis vivant, ac prosint hominibus? In hac enim naturse infirmitate mutuo indigent ad sui conservationem subsidio ; atque idcirco a Deo et rationem, et loquendi facultatem tenuerunt, ut et opem pctere, et petentibus prrostare scirent, ac possent; proinde ab ipsa natura- inductione in societatem communionemque coierunt. Jam cum hominis sit ita sua ratione uti, ne supremum Auctorem suum, non tantum agnoscere, verum et colere, admirari, ad eumque omnia referre debeat, curaque ipsuni subjici jam ab initio majoribus suis necesse fuerit, ut ab ipsis regatur, atque instruatur, vitamque suam ad rationis, humanitatis, religionisque normam instituere valeat; certe ab uniuscujusque ortu irritam constat, atque inanem esse jactatam illam inter homines rcqualitatem, ac bbertatem. Necessitate subditi estote [1] . Itaque ut homines in civilem societatem coalescere possent, gubernationis forma constitui debuit, per quam jura illa libertatis adscripta sunt sub leges supremamque regnantium potestatem; ex quo consequitur quod S. Augustinus docet in haec verba : « Generale quippe pactum est societatis humanae obedire regibus suis [2] . » Quapropter haec potestas non tam a sociali contractu, quam ab ipso Deo recti justique auctore repetenda est. Quod quidem confirmavit Apostolus in superius laudata epistola [3] : « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a Deo ; quae autem sunt, a Deo ordinatse sunt : itaque qui resistit potestati, Dei ordiuationi resistit : qui autem resistunt, ipsi sibi « damnationem acquirunt. » Atque hic referre libet canonem Concilii Turonensis II, habiti anno 567 , cujus verbis anathemate plectitur, non solum qui decretis Apostolicae Sedis contraire praesumit; sed et « quod pejus est, qui contra sententiam, quam vas electionis Paulus apostolus Spiritu sancto ministrante promulgavit , ahud conscribere ulla ratione praesumat, cum dicat ipse per Spiritum sanctum : « Qui praedicaverit praeter id quod praedicavi, anathema sit [4] . » Ast ad refutandum absurdissimum ejus libertatis commentum, satis hoc etiam esse potest, si dicamus hujusmodi ncmpe sententiam fuisse Valdensium et Beguardorum a Clemente V, sacro approbante cecumenico Concilio Viennensi [5] , damnatorum, quam deinde secuti sunt Wiclephistae , et postremo Lutherus illis suis verhis : Liberi sumus ab omnibus [6] . Verumtamen quae de obedientia legitimis potestatibus debita asseruimus, nolumus eo accipi sensu,

ut a nobis dicta fuerint animo oppugnandi novas civiles leges, quibus rex ipse

  1. Apost. Epist. ad Roman., cap. xm, vers. 5.
  2. Lib. III Confession., cap. viii, tom. I, Oper. eilit. Maurin., pag. 94.
  3. Apost. Epist. ad Roman., cap. xiii, vers. 1 et 2. k. Canon 20, in collect. Labbe, tom. VI, pag. 54.
  4. Canon 20, in collect. Labbe, tom. VI, pag. 54.
  5. Cap. iii in Clementin. tit. de haereticis.
  6. Ut refert auctor appendic. ad S. Thomam, prima secundie, qusestion. 96, art. 5, edit. Neapol. 1763.