Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/68

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

56 BREF DE PIE VI.

praestare potuit assensum, utpote ad illius profanum regimen pertinentes, ac si per nos eo consilio allata sint [1]1 , ut omnia ad pristinum civilem statum redintegrentur, juxta quorumdam calumniatorum evulgatas interpretationes, ad conflandam religioni invidiam : cum revera Nos, vosque ipsi id unum quaeramus, atque urgeamus, ut sacra jura Ecclesiae, et Apostolicae Sedis illsesa serventur. In quem sane finem nunc alia ratione nomen illud libertatis expendamus, discrimenque inspiciamus, quod intercedit inter homines qui extra gremium Ecclesioe semper fuerunt, quales sunt infideles, et Judsei, atque inter illos qui se Ecclesiae ipsi per susceptum baptismi sacramentum subjecerunt. Primi etenim constringi ad catholicam obedientiam profitendam non debent; contra vero alteri sunt cogendi. Id quidcm discrimen solidissimis, prout solet, rationibus exponit S. Thomas Aquinas [2]2 , ac multis ante seeculis Tertullianus exposuit in libro Scorpiaci adversus Gnosticos [3]3 , et paucis ante annis Benedictus XIV in opere de Servorum Dei Beatificatione, et Beatorum Canonizatione [4]; atque ut magis adhuc hujus argumenti pateat ratio, videndae sunt duae celeberrimae, ac pluries typis editae S. Augustini epistolae, una ad Vincentium Cartennensem [5] 6 , altera ad Bonifacium comitem [6]6 , per quas non veteres solum, sed et recentes haeretici plane refelluntur. Quare manifesto perspicitur aequalitatem, et libertatem a conventu isto jactatam in illud, ut jam probavimus, recidere, ut catholica subvertatur religio, cui propterea dominantis titulum in regno, quo potita semper est, detrectavit. Progredientibus nunc Nobis ad alios nationalis Conventus errores demon strandos, statim occurret Pontificii primatus, ejusque jurisdictionis abolitio, cum decretum sit, ut : « Novus Episcopus non poterit ad Papam recurrere, ut ab eo ullam confirmationem obtineat, sed ad eum scribet, velut ad caput Ecclesiae universalis, in testimonium unitatis fidei, et communionis, quam debet cum eo retinere. » Nova pra?seribitur jurisjurandi formula, in qua Romani Pontificis nomen suppressum est. Imo cum electus ex jurata fide teneatur decretis nationalibus, in quibus inhibitum est, ne a Pontifice elec- I; nis conlirmatio postuletur, eo ipso omnis ejusdem Pontificis potestas prorsus exeluditur; atque hoc modo abscinduntur a fonte rivi, rami ab arbore, populus a primo Sacerdote.

Hic vobiscum usurpare Nobis liceat, et exprimere illatas dignitati, autoritatique nostrae injurias, vocibus, quibus S. Gregorius Magnus [7] 7 indoluit apud

Constantinam Augustam, de Joanne, qui nova praesumere coeperat, seque per

  1. Dans le Bref du 6 juillet 1791, adresse au roi. tom. III, Appendix, Pars II, n° 1, le Pape dit : Imploramus tibi receptam a te pristinam potestatem.... juraque onmia restituta, Dans celui du 25 fevrier 1792, tom. III, Appendix, pars II, n° 2, il souhaite le retablissement de la royaute en France, Regnumque illud ' [Galliae) ad pristina jura revertatur. Enfin. dans celui du 8 aout 1792, tom. III. appendix, pars II, n° 4, il engage 1'empereur d'Allemagne ut insuum referat statum non minus Ecclesiam, quam regnum Gallise. 11 faut concilier ces passages avec celui-ci : Nolumus eo accipi sensu ut omnnia ad pristinum civilem statum redintegrentur. Pour lever la contradiction appaxente, il faut entendre que le Pape ne veut point provoquer le retoblissement de l'ancien regime accompagne de ses abus.
  2. Secunda secundae quaest. 10, art. 8.
  3. Cap. II, n° 15.
  4. Lib. III, cap. VIII, n° 13
  5. Epist. 93, t. II oper., pag. 237, edit. Maurin.
  6. Epist. 185, tom. eod., pag. 652.
  7. Epist. 21, lib. V, pag. 751, tom. II, oper. eclit. Maurin.