Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/70

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

58 BREF DE PIE VI.


superbiam, universalem Episcopum appellabat, rogavitque ne assensum praeberet praefatae Joannis elationi : « Si hac in causa nequaquam me pietas vestra despiciat, quia et si peccata Gregorii (nunc Pii) tanta sunt, ut pati talia debeat, Petri tamen apostoli peccata nulla sunt, ne vestris temporibus pati ista mereatur. Unde iterum atque iterum per omnipotentem Dommum rogo, ut sicut parentcs priores vestri principes S. Petri apostoli gratiam quaesierunt : ita vos quoque et hanc vobis quaerere et conservare curetis, et propter peccata nostra, qui ei indigne servimus, ejus apud vos honor nullatenus minuatur. qui et modo vobis adjutor esse in omnibus, et postinodum vestra valeat peccata dimittere. » Quod divus Gregorius ab auctoritate Constantinae postulavit ad decus pontificiae dignitatis. Nos a vobis similiter exquirimus. ne in isto vastissimo regno Primatus honor et jura aboleantur, respicianturque merita Petri, cujus Nos haeredes sumus, etsi indigne, quique debet in persona humilitatis nostrae honorari. Quod si aliena potestatis vi impediti exequi non valebitis, per religionem, et constantiam vestram complere debetis, fortiter vos ab injuncto jurejurando abstinentes : quippe minus detrahebat Gregorio usurpata a Joanne denominatio, quam nostro deroget juri nationale decretum. Quomodo enim retentam, conservatamque dici poterit cum visibili Ecclesiae capite communionem, eidem tantummodo electionem nunciando, eodemque tempore ipsius primatus autoritatem etiam per sacramenti religionem abnuendo ? Et tamen debetur ipsi tanquam capiti a suis membris solemnis canonicae obedientiae promissio, ad retinendam in Ecclesia unitatem, atque ad evitanda mystici ejus corporis a Christo Domino constituti schismata. Qua in re, quod ad Ecclesias Galliarum pertinet, videre est apud Marten. De antiq. Eccl. Rit. [1] , qualis ibidem jurandi formula vigueiit, in qua constat jam ab antiquis temporibus gallicanos Episcopos in sua ordinatione ad fidei professionem addidisse expressam suae, erga Romanum Pontificem, obedientiae clausulam.

Atque hic non ignoramus profecto, neque dissimulandum ducimus, quid constitutionis nationalis patroni contra haewc proferunt ex epistola S. Hormisdae ad Epiphanium Patriarcham Constantinopolitanum, seu potius quantopere illa ipsa abutantur ; quoniam ex eadem constat in more fuisse, ut ab Episcopis electis legati cum litteris, et fidei professione mitterentur ad Romanum Pontificem, a quo postulabant admitti in conjunctionem, et in communicationem cum Apostolica Sede, et hunc in modum suae electionis approbationem obtinerent. Quod cum praestare omisisset Epiphanius, ad ipsum Hormisdas scribens: « Mirati, inquit, admodum sumus morem pristinum fuisse neglectum, quia reparata Ecclesiarum, Deo annuente, concordia. plenum fraternitatis, ac pacis id flagitabat officium, praesertim quod illud sibi non arrogantia personalis, sed regularum observantia vindicabat. Decuerat siquidem, Frater carissime, te lcgatos ad Apostolicam Sedcm, inter ipsa tui pontificatus initia. destinasse, nt quem tibi dcbeamus affectum bene cognosceres, et vetustae

consuetudinis formam rite compleres [2] 2 . »

  1. Tom. II, lib. I, cap. ii, art. 11, ord. i°, et apud Siriuoncl. in appendic. ad ton>. II Con- cilior. Gallise, de antiquis P.piscop. promotion. formul. 13, pag. 656.
  2. Epist. 71, in collect. Concil. Labbe, t. I, p. 665.