Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/72

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

60 BREF DE PIE VI.


Primatus adversarii ex verbo decuerat illam non nisi urbanitatis, et, ut ita dicamus , exuberantiae legationem fuisse contendunt. At ex toto epistota contextu, ex illis nempe verbis reparata Ecclesiarum — concordia..., id flagitabat officium, quod regularum observantia vindicabat..., ut — vetustae consuetudinis formam rite compleres, quis jam contendat ob illud decuerat verbum, pontificia moderatione prolatum, in electi debito non fuisse ad Ponficem pro consequenda approbatione recurrere ? Sed prorsus elidit oppositam interpretationem alia pontificia epistola, quae est S. Leonis IX, ad Petrum Episcopum Antiochienum, qui cum S. Pontifici suam denuntiasset ad episcopatum electionem , responsum accepit [1] valde necessarium studium fuisse annuntiare et exponere secutam ejus electionem..., et quod maxime oportebat tibi, et « Ecclesiae cui temporaliter praesides , non distulisti efficere — mea vero humilitas in culmine apostolici Throni ideo exaltata, ut approbanda approbet, improbanda quoque improbet, tuae sanctissimoe fraternitatis episcopalem promotionem libens approbat, collaudat, et confirmat, et communem Dominum instanter exorat, ut quod humano ore jam diceris, ante ejus oculos existas. » Epistola haec, quae non ex privati doctoris interpretatione, sed ex judicio prodiit Pontificis sanctitate et doctrina insignis, nullum relinquit dubium super sensu, in quo Nos exposuimus epistolam S. Hormisdae, ut merito inter illustriora monumenta accensenda sit pro debita ab Episcopis petenda, et reportanda a Romano Pontifice confirmatione, quam Tridentini Concilii munit auctoritas [2] , quamque Nos in responsione super nunciaturis vindicandam suscepimus [3]

, pluresque alii ex vobis egregiis, doctisque scriptis propugnarunt [4] . 

At ut iidem adversarii nostri tueantur istius conventus decreta, ipsa dicunt ad disciplinam pertinere , quae cum saepe pro temporum varietate mutata

fuerit, nunc itidem mutari potuit. Verum inter decreta ipsa, non solum disci-

  1. Epist. 5, in collect. Labbe, tom. II, p. 1334.
  2. Siss. 23, can. 7, sess. 24, de reformat., cap. i.
  3. Cap. vm, sess. 3, § 55 et 56, pag. 211.
  4. Post transmissam hanc epistolam incidimus in litteras S. Pii V. qui numquam confir- mare voluit electionem Friderici de Veda in archiepiscopum Coloniensem, quia emittere noluerat fidei professionem, juxta formulam a Pio IV approbatam (qua prsescribitur Romanam Ecclesiam agnoscendam esse omnium Ecclesiarum matrem,et magistrara, Romanoque Pontifici R. Petri apostolorum principis successori, ac Jesu Christi Vicario veram obedientiam profitendam et jurandam). Et quamvis electus Fridericus declarationem emisisset suae orthodoxiae, ac professus esset, sanguinem effiindere velle pro fide catboliea Romana; nibilominus S. Pius, post bortationes monitionesque adhibitas, inultam Friderici pervicaciam dintius pati noluit, ideoque mandavit, ut, vel pareret, vel Ecclesiam dimitteret; unde in angustiis positus Fridericus, maluit Coloniensem cathedram ahdicare, quam fidem pra?scripta forma profiteri, eiqne e pontificia benignitate permissum fuit , ut idtro dignitati potius eedere videretur, quara invitus expoliari; ut liquet ex monumentis relatis a Laderchio ad ann. 1566, num. 55, ad 59 et ad aan. 1567, «° 2k, ann. eccles., tom. XXIII. Hsec addidiraus secuti exemplum S. Leonis, qui nonnulla addidit suse dogmaticse] epistola;, adFlavianum Episcopum Constantinopolitanum scriptse, eaque vobiscum communicanda arbi- tramur, ne quod Gailiei Episcopi Ceretius, Salonius, et Veranus desiderarunt, et vos desideretis ; haec enim sunt illorum verba : Si salutarem lectitris omnibus paginam aliquo studii vestri accumulastis augmento t id ipsum addi libello huic sollicita pietate jubeatis. (Inter epist. d;cret. S. Leonis colleet. a Rainaudo in Hept. prsesul. Christ. edit. Paris. 1761, pag. 177.) (Haec desiderantur in singulis editionibus apud nos jam evulgatis; ex additamentis deprompta quae in calce extant priinse partis, edit. Augusti Vendelicor., p. 2kk). (Nota editoris.)