Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/74

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

62 BREF DE PIE VI.

plinaria, sed et alia non pauca in eversionem puri, immutabilisque dogmatis congeruntur, ut hactenus demonstravimus. Ast ut de disciplina agamus, quis unquam est inter catholicos, qui affirmet disciplinam ecclesiasticam immutari a laicis posse? Cum ipse etiam Petrus de Marca fateatur, quod [1] de ritibus, ceremoniis, sacramentis, « cleri censura, conditionibus, et disciplina, canones a Conciliis et decreta a Pontificibus Romanis tanquam de materia sibi subjecta frequentissime edantur; et vix ulla proferri possit constitutio principum, cruae hac de re lata fuerit ex mero potestatis saecularis imperio. Secutas quidem hac in parte leges publicas videmus, sed non antecessisse. » Deinde cum anno 1560, facultas Parisiensis ad examen adduxisset ea quae Franciscus Grimaudet advocatus regius retulerat ad conventum , seu status apud Andegavenses collectos, inter multas propositiones ab ipsa reprobatas sequens etiam n° 6 reperitur : « Secundum punctum religionis est in politica et disciplina sacerdotali, in quo reges et principes christiani habent potestatem illam statuendi, ordinandi, eamdemque corruptam reformandi. Haec propositio est falsa, schismatica, potestatis ecclesiaticae enervativa, et haeretica, et probationes ad illam sunt impertinentes [2] . Praeterea certum omnino cst disciplinam non posse temere et pro arbitrio variari; si quidem duo prima catholicae Ecclesiae lumina S. Augustinus [3] et S. Thomas Aquinas [4] perspicue docent materias ad disciplinam spectantes variandas non esse, nisi ex necessitate, vel magna utilitate, quoniam mutatio consuetudinis, etiam quae adjuvat utilitate, novitate perturbat : « et non debent mutari (subjicit ipse S.Thomas) ni ex alia parte tantum recompensentur communi saluti, quantum ex ista parte derogatur. » Romani Pontifices tantum abest, ut disciplinam unquam corrumperent, ut eamdem ex collata sihi a Deo auctoritate in aedificationem Ecclesiae, meliorem suavioremque semper redderent, contra quam ab istius conventus membris effectum esse dolemus, ut ex singulis eorum decretorum articulis, cum Ecclesiae diseiplina comparatis, facile deprehenditur.

Sed priusquam articulos hosce attingamus, praemittendum ducimus, quantum saepe disciplina cohaereat dogmati, et ad ejus puritatis conservationem influat, necnon quam parum utilitatis attulerint. et quam brevi tempore perdurarint variationes a Romanis Poutihcibus ex indulgentia, quamvis raro, permissae. Ac profecto sacra Concilia pluribus in casibus disciplinre violatores ab Ecclesiae communione per anathema separarunt. Quandoquidem in Concilio Trullano 6[5] intticta fuit excommunicationis pcena iis qui suffocatorum animalium sanguinem comederint : « Si quis deinceps animaliumsauguinem quovis modo comedere aggrediatur, si sit quidem clericus, deponatur, si autem laicus, segregetur. » Multis in locis Tridentina Synodus anathemati subjicit ecclesiasticae disciplinae impugnatores. Nam can. 9, sess. 13, de Eucharistia,

infligit poenam anathematis illi qui « negaverit omnes et singulos christifide- les utriusque sexus, cum ad annos discretionis pervenerint , teneri singulis

  1. De Concord. sacerdot. et imper., lib. II, c. vu, num. 8. 2
  2. Carol. d'Argentre, Collect. judieior., tom. II, oper. Paris. 1728, pag. 291, in fin.
  3. Epist. 54, ad Jan., cap. v, tom. II, oper. edit. Maurin, pag. 126.
  4. Prima seeundaj quest. 97, art. 2.
  5. Can. 67, in Collect. Labbe, tom. VII, pag. 137S.