Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/80

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

68 BREF DE PIE VI.

patus novos institui, etc. Quare non est, quod a communi universalis Ecelesiae sensu recedamus foeda in principes adulatione, ut contigit Marco Antonio de Dominis, qui episcopatuum institutionem regibus perperam, et contra ipsos canones asseruit; cujus sententiam recentiores aliqui amplexi sunt. Tota rei istius disponendae ratio ad Ecclesiam pertinet, quemadmodum dixi. » Verum, inquiunt, a Nobis postulatur, ut decretam dioecesium divisionem approbemus; at mature expendendum est, num a Nobis id fieri debeat, obstare siquidem videtur infecta origo, a qua ejusmodi hodiernae divisiones et suppressiones derivantur. Praeterea animadvertendum est, non agi hic de una aut altera dioecesi immutanda, sed de omnibus fere amplissimi regni dioecesibus subvertendis, deque tot tamque illustribus Ecclesiis e suo loco movendis, cum plures ex illis quae arcbiepiscopali honore fulgebant, ad episcopalem gradum dejiciantur, in quam novitatem acriter est Innocentius III invectus, ubi Patriarcham Antiochenum his verbis reprehendendum esse putavit, « quod.... novo quodam mutationis genere parvificasti majorem, et magnum quodammodo minorasti, episcopare archiepiscopum, imo potius de archiepiscopare praesumens [1] . » Quae item rei novitas tanti habita est ab Ivone Carnotensi, ut ad illam avertendam necessarium sibi esse duxerit ad Paschalem II confugere, eumque his verbis compellare [2].2 : « Ut statum Ecclesiarum, qui quadringentis ferme annis « duravit, inconcussum manere concedatis, ne hac occasione schisma,quod est in germanico regno adversus Sedem Apostolicam, in Galliarum regno suscitetis. » Eodem accedit, ut priusquam ad id deveniendum esset, interrogare Episcopos, de quorum agitur jure, debeamus, ne justitiae violasse leges contra ipsos arguamur : quod quantopere S. Innocentius I Pontifex delestetur, ex ejusdem perspicitur sequentibus verbis [3]3 : « Quis enim ferre possit ea quae ab illis delinquuntur, quos prae caeteris decebat tranquillitatis et pacis, et concordiae esse studiosos? Nunc autem praepostero more sacerdotes innoxii e sedibus Ecclesiarum suarum exturbantur. Quod quidem primus injuste perpessus est frater et consacerdos noster Joaunes Episcopus vester, cum nulla ratione fuisset auditus. Nullum crimen affertur, nec auditur. Et quodnam est hoc perditum consilium? Ut non sit, aut quaaratur ulla species judicii, in locum viventium Sacerdotum alii substituuntur, quasi qui ab hujusmodi facinore auspicati sunt, aliquid recti aut habere, aut exegisse judicari possint. Neque enim talia unquam a patribus nostris gesta esse comperimus, sed potius prohibita, cum nemini licentia data sit in locum viventis alium ordinandi; nam reproba ordinatio honorem Sacerdotis auferre non potest:

siquidem is Episcopus onmino esse nequit, qui injuste substituitur. » Postremo certiores ante fieri deberemus, quid ipsi sentiant populi qui eo privantur bono, suum Pastorem citius commodiusque adeundi.

  1. Epist. 50, pag- 29, mim. 1, epistolar. edit. Paris. Baluz. 1682.
  2. Epist. 238, pag. i03, part. II, oper. edit. Paris , 1647.
  3. Epist. 7, num. 2, ad clerum et popul. Constautinop., apud Coustant., pag. 798.