Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/82

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

70 BREF DE PIE VI.

Sequitur jami alia mutatae, seu potius eversee disciplinae novitas, de nova scilicet inducenda electionum episcopalium ratione ; qua nimirum infringitur, ac violatur solemnis conventio, seu Concordatum inter Pontificem Leonem X, et regem Franciscum I initum, ac a generali Concilio Lateranensi V approbatum, in quo mutua promittitur pactorum fides quae certe jam per ducentos et quinquaginta annos constanter viguit, proindeque in regni legem constituta esse jure censetur. In illo scilieet Concordato convenerat inter partes, ratio conferendi episcopatus, praelaturas, monasteria, et beneficia. Illo igitur nunc posthabito, decernitur ab isto conventu, ut in posterum Episcopi eligantur a multitudine quorumcumque districtuum aut municipalitatum . Id quo sane conventus ille voluisse videtur falsas amplecti Lutheri et Calvini opiniones, quas secutus deinceps est Spalatensis apostata. Asserebant isti juris esse divini, ut Episcopi eligerentur a populo. Quam perfacile est deprehendere erroneam esse sententiam, si veteres memoria recenseamus electiones. Moyses enim, ut ab ipso incipiamus, constituit in pontificem sine suffragio, et consilio multitudinis Aaronem, et post eum Eleazarum; et Christus Dominus noster primum duodecim apostolos, deinde septuaginta duos discipulos sine populi elegit interventu, sanctusque Paulus Timotheum Ephesi, Titum insulae Creta Dionysium Areopagitam Corinthi, quem apostolus suis manibus ordinavit . [1] Sanctus vero Joannes Polycarpum Smyrnae dedit Episcopum sine ullo plebis consensu [2]2 , ac prope innumerabiles missi fuerunt, ad populos absentes, et infideles qui per Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam, atque Bithyniam solo apostolorum judicio Ecclesias ab ipsis fundatas pastorali officio gubernarent [3]3 . Quae electionum ratio quam vera sit, et sacrosanctis etiam comprobatur Conciliis, ut a Laodiceno [4]P, atque a Constantinopolitano IV[5] 5 . S. Athanasius creavit Frumentium Episcopum Indorum in concilio sacerdotum, populo inscio [6] 6 . S. Basilius elegit in sua Synodo Euphronium Episcopum Nicopolitanum absque ulla petitione et consensu civium, et populi [7]7 . S. Gregorius II ordinavit S. Bonifacium Episcopum in Germania, nihil de ea re scientibus, cogitantibusque Germanis. Ipse Valentinianus Augustus, cum ad eum deferretur ab Episcopis electio Episcopi Mediolanensis respondit : « Majus est viribus meis istud negotium; vos vero qui divina gratia repleti estis, et qui divinum illud numen hausistis, melius electuri estis [8]8 . » Quas Valentinianus sensit, ea magis sentire, et declarare deberent gallici districtus et amplecti catholici imperantes. Adversus hactenus allata insurgunt Lutherus et Calvinus, eorumque assecla?, opponentes exemplum S. Petri, qui stans in medio fratrum dixit : (erat autem turba hominum simul fere centum viginti) « Oportet ex his viris, qui

nobis sunt congregati in omni tempore, ut alius eligatur in locum minis-

  1. Euseb. Hist. ecclesiastic. lib. III, cap. iv, n° 15, ibiq. not. 6.
  2. S. Hieronymus, dc viris illustrib., cap. xvu, t. II, oper. pag. 843, edit. Vallars.
  3. Euseb. citat., cap. iv, n° 5; S. Hieronym. comment. in cap. xxv Matthsei, tom. VII, oper., pag. 207, edit. Vallars.
  4. OEcuinenic. VIII, act. 10, canon. 12.
  5. Rufin., lib. X Histor., cap. i., sul) fin.
  6. Can 13
  7. Epistol. 193 et 194.
  8. Theodoret., lib. IV Histor. cap. vn