Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/84

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

72 BREF DE PIE VI.

terii, et apostolatus de quo praevaricatus est Judas. » Sed perperam iusurgunt; nam primo Petrus non reliquit turbae libertatem eligendi quemcumque voluisset , sed praescripsit, et designavit unum ex his viris qui secum erant congregati. Omnem porro dissipat exceptionem Chrysostomus inquiens : « Quid ergo? an Petrum ipsum eligere non licebat? Licebat utique; sed ne videretur acl gratiam facere, abstinet 1 . » Quod magis roboratur ex aliis Petri subinde gestis, legendis in epist. S. Innocentii I ad Decentium Episcopum Fugubinum 2 . Postquam vero per vim Arianorum, quibus imperator favebat Constantius, exturbari a suis sedibus cceperunt catholici praesules, in easque sedes immitti illoium asseclae (ut S. Athanasius deplorat 3 , ipsa temporum coegit necessitas, ut in Episcoporum electionibus populus adesset, unde incenderetur ad tueudum in sua sede Episcopum quem coram se electum esse novisset. At non propterea clerus excidit electionisjure quam constat ad ipsum peculiari semper jure pertinuisse : neque unquam est agnitum, veluti modo contenderetur obtrudi, ad solum populum fuisse electionum jura delata. Neque ideo Romani Pontifices unquam suam auctoritatem otiosam quiescere pertulerunt; nam divus Gregorius magnus delegavit Joannem subdiaconum, qui Genuam proficisceretur, ubi plures erant Mediolanenses, ut eorum perscrutaretur voluntates supra Constantio, quae si in ipsius favorem perdurarent, eum inEpiscopumMediolani tunc a propriis Episcopis, cum pontificiae auctoritatis asseusu, faceret consecrari 4 . Rursus in epistola ad diversos Episcopos Dalmatiae 6 praecepit, ex B. Petri Principis Apostolorum aucloritate, ut nulli penitus extra consensum, permissionemque suam in Salonitana civitate manus imponere praesumerent, nec quempiam in civitate ipsa aliter quam ipse diceret, Episcopum ordinare; et si praeceptionem suam transgredirentur, dominici corporis, et sanguinis participatione privarentur, et quem ordinavissent, non haberetur Episcopus. Item epistola ad Petrum Episcopum Hydruntinum 6 , eidem mandavit, ut defunctis Episcopis Brundusii, Lupiae et Gallipolis, ad illas se conferret, et visitationem perageret, curaretque ut iis praeficerentur Sacerdotes tanto ministerio digni, qui ad Pontificem venirent, ut munus consecrationis reciperenl. Postmodum epistola ad Mediolanenses 7 approbat, quod in locum defuncti Episcopi Constantii eligerent Deusdedit, cui, si nihil esset quod per sacros canones posset obviare, decrevit, quod ex sua auctoritate solemniter ordmaretur. S. Nicolaus I non destitit increpare Lotharium regem, cpiod ad episcopatum viros sibi solum gratos in regno suo efferri studeret, adeoque apostolica auctoritate injunxit, sub divini judicii obtestatione, ut inTrevirensi urbe, et in colonia Agrippina? nullum eligi pateretur, antequam relatum super hoc pontificio esset apostolatui 8 . Insuper Innocentius III Sennensem antistitem recenter reprobavit, eo quod se ultro episcopali solio immiserit, ante- 1. Homil. 3 in Act. Apostol., toni. ix, oper. edit. Manrin., pag. 25, litt. B. 2. Epist. 25, apud Coustant., pag. 856, n°2. 3. Hislor. Arianor. ad nionach., n° 4, tom. I, oper. pag. 347, edit. Maurin. 4. Epist. 30, lib. III, pag. 646, edit. Maurin. 5. Epist. 10, lib. IV, pag. 689. 6. Epist. 21, tom. VI, pag. 807. 7. Epist. 4, lib. II, pag. 1094 et seq. 8. Ivon. Carnot. decret., part. V, cap. 357.