Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/86

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

74 BREF DE PIE VI.

quam a Romano Pontifice ad illud vocaretur, vel in illo firmaretur 1 . Similiter quoque dejecit Conradum Episcopum a sede tum Hildesiensi, tum Wirtzburgensi, eo quod utramque inconsulto Romano Pontifice arroganter assumpserat 2 . Petiit humiliter S. Rernardus ab Honorio II, ut Albericum Catalaunensem suo suffragio electum confirmare dignaretur 8 , quod plane ostendit sanctum abbatem agnovisse nullius momenti Episcoporum electiones esse, nisi apostolica intercederet approbatio. Postremo cum continuae excitarentur discordiae, tumultus, caeterique abusus, oportuit populum ab electionibus removere, ejusque testimonium, et desiderium eirca personam eligendam praHerire. Quae quidem populi exclusio, si provide tunc est inducta, cum de solis catholicis ad electiones admittendis agebatur; quid dicendum erit de decreto nationalis conventus, cujus vi, posthabito clero, electiones hujusmodi gallicis districtibus tribuuntur, in quibus cum contineantur Judaei, haeretici, et multa heterodoxorum genera, quorum in episcopalibus electionibus non mediocris pars interessel, tunc illud consequeretur, quod maxime abhorruit, ac ferre noluit S. Gregorius Magnus, qui ad Mediolanenses scribens* , testatus est : « Nos in hominem qui non a catholicis, et maxime a Longobardis eligitur, nulla praebemus ratione consensum.... quia vicarius S. Ambrosii indignus evidenter ostenditur, si electus a talibus ordinatur. » Ita enim non solum renovarentur perturbationes omnes, offensionesque jam a tanto tempore abolitae, sed et facile in Episcopos deligerentur viri, qui illos in sua errorum corruptcla socios haberent, et magistros, vel qui saltem occulte in animo sensus foverent congruentes sensibus electorum, ut advertit S. Hieronymus 5 dicens : « Nonnumquam errat plebis vulgique judicium, et in sacerdotibus comprobandis unusquisque suis moribus favet, et non tam bonum, quam sui similem quaerit preepositum. » Quid autem ab hujus- modi Episcopis, qui aliunde intrarent quam per ostium, esset expectandum, immo quid non timendum in religionem mali, qui deceptionis laqueo detenti nullo modo a deceptione poterunt corrigere populum 6 ? Illi certe qualescumque essent, nullam haberent ligandi et solvendi potestatem, utpote legitima missione carentes, et extra Ecclesiee communionem esse statim declararentur ab hac Sancta Sede, quod semper facere in hujusmodi casibus in usu habuit, idque nunc etiam publico programmate declarat in omnibus Episcoporum Ultrajectensium electionibus '. Sed in decreto consequitur aliquid quod adhuc deterius videtur esse, nimirum electi a suis districtibus Episcopi jubentur Metropolitanum, vel seniorem adire Episcopum ad obtinendam ab illo coniirmationem, quam si ille concedere recusaverit, prsescribitur, ut hujus repulsae causam in scriptum redigat, utque exelusi interponere possint appellationem ex abusu apud magistratus 1. Rainald. ad ann. 1099, n° 19. 2. Albert. Krantz, metropol., lib. VII, e. xvn, § 1. 3. Epist. 13, tom. I, oper. p. 33, edit. Maurin. 4. Epist. 4. lib. II, pag. 1094 et seq. 5. Lib. I advers. Jovin., n° 14, pag. 292, tom. II, oper. edit. Vallars. 6. S. Damas. Epist. 3, n° 2, inter collect. a Coustant., pag. 482 et 486. 7. Benedict. XIV, ad univers. catbol. in fu?derato Belyio cummorantibus, in ejus Bullar., t. I, const. 11 .