Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/88

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

76 BREF DE PIE VI.

civiles, qui judicaturi crunt super ipso Metropolitanorum, vel Episcoporum excludentium judicio, penes quos nempe residet de moribus et doctrina judicandi potestas, et qui, ut scribit S. Hieronymus*, constituti fuerunt, ut populum coerceant ab errore. Verum ut magis pateat, quam illegitima sit ac incompetens isthaec ad laicos appellatio, revocandum in memoriam est celeberrimum illud Constantini imperatoris exemplum. Cum enim multi advenissent Nicaeam ad celebrandum Concilium Episcopi, opportunum esse censebant, ut idem interesset imperator, ad quem posset Arianorum nomen dcferri. At imperator acceptis libellis qui ipsi erant oblati : « Mihi, inquit, cum homo sim, nefas est hujusmodi rerum cognitionem arrogare, cum et qui accusant, et qui accusantur, sacerdotes sint 2 . » Alia item multa adduci possent hujus generis exempla, sed nimii in re manifesta esse nolumus. Quod si contra afferatur ejus filius Constantius, catJiolicse certe Ecclesix Jioslis, qui sibi auctoritatem arrogabat, quam ipsius pater se non habere confessus fuerat, facile est ex SS. Athanasii 3 et Hieronymi 4 scriptis agnoscere quantopere illa sint facta detestati.

Demum quid aliud hisce decretis efficere conventus voluit, quam evertere, et ad nihilum redigere episcopatum ipsum, quasi in illius odium, cujus ministri sunt Episcopi ; quibus prseterea permanens decernitur concilium presbyterorum , qui vicarii nuncupandi sunt, atque hi, ut sexdecim numero esse debeant in civitatibus decem millia capitum continentibus, duodecim vero ubi minor esset numerus incolentium? Alios item adsciscere sibi coguntur Episcopi, illos nimirum qui suppressarum paroeciarum erant parochi, hique vicarii plenijuris appellantur, cujus vi juris, episcopis quibus addicti sunt, minime obnoxii esse, subjectique debeant. Quod ad primos pertinet, et si eorum deligendorum Episcopis relinquatur arbitrium, hi ipsi tamen inhibentur ad ullum jnrisdictionis actum sine illorum nutu, (prreterquam provisionaliter) devenire, et eorum quempiam a suo concilio, nisi ex pluribus ipsius eoncilii suf- fragiis amovere. Quid hoc aliud est scilicet. quam velle, ut unaqiueque dicecesis regatur a presbyteris, qui Episcopi jurisdictionem obruant? Nonne hunc in modtun illi contradicitur doctrinae, qua3 in Actis Apostolorum legitur 5 : cc Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo ; » omnisque sacroe hierarchiae ordo invertitur prorsus ac perturbatur? iEquantur nempe Episcopis presbyteri, quod primum as- seruit Aerius presbyter, JVicJephus porro et Marsilius de Padua, et Joannes de Janduno, quos demum consecutus est Calvinus, juxta collecta a Bene- dicto XIV in ejus oper. de Synod. dioecesan 6 .

Imo ipsis Episcopis anteponunturpresbyteri, cum illi nequeant horum quemque e concilio removere, aut quidquam decernere, nisi ex pluribus vicariorum deliberantium, ut diximus, sufFragiis. Et tamen canonici, qui capitula legitime fundata componunt, quique Ecclesiarum senatum constituunt, non alia, cum 1. Advers. Luciferian, n° 5, toni. II, oper. edit. Vallars, pag. 176. 2. Soz.omen. Histor. Eccles., lib. 1, cap. xvn, n°25. 3. Histor. Arian. ad monach., n° 52, tom. I, oper. edit. Maurin., pag. 376. 4. Advers. Luciferian., n° 19, tom. II, oper. edit. Vallars, pag. 191. 5. Cap. xx, vers. 28. 6. Lib. XIII, cap. i, n° 2.