Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/96

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

84 BREF DE PIE VI.

cens ejusdem loci sacerdotibus atque custodibus : Offero Deo, atque dedico omnes res quae hac in cartula teuentur iuserta pro remissione peccatorum meorum atque pareutum et filiorum Qui eas inde postea aufert, quid agit, nisi sacrilegium? Si ergo amico quid piam rapere furtum est, Ecclesiae vero fraudari, vel auferri, indubitanter sacrilegium est.. . Ut ergo haec omnia a vobis et a nobis, sive a successoribus vestris et a nostris, futuris temporibus, absque ulla dissimulatione, conserventur, scriptis ecclesiasticis inserere jubete, et inter vestra capitula interpolare praecipite. » Ad haec respondit imperator [1] : « Modo ista, sicut petiistis, concedimus... « Novimus enim multa regna, et reges eorum propterea cecidisse, quia Ecclesias spoliaverunt, resque earum vastaverunt, alienaverunt, vel diripuerunt, Episcopisque, et Sacerdotibus, atque, quod magis est, Ecclesiis eorum abstulerunt Et ut haec devotius per futura tempora conserventur, praecipientes jubemus, ut nullus tam nostris, quam futuris temporibus, a nobis, vel successoribus nostris ullo unquam tempore, absque consensu et voluntate Episcoporum, in quorum parochiis esse noscentur, res ecclesiarum petere, aut invadere, vel vastare, aut quocumque ingenio alienare praesumat ; quod si cjuis fecerit, tam uostris, quam et successorum nostrorum temporibus, poenis sacrilegii subjaceat, et a nobis, atque successoribus nostris, nostrisque judicibus, sicut sacrilegus, et homicida, vel fur sacrilegus legaliter puniatur, et ab Episcopis nostris anathematizetur. » Sed quisquis partem habet in hac usurpatione, perlegat vindictam quam Dominus fecit de Heliodoro, ejusque cooperatoribus, qui rapere tentaverant thesauros de templo, contra quos Spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suae osteusionis evidentiam : ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute in dissolutionem, et formidinem converterentur. Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit ; qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. Alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu, qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant sine intermissione, multis plagis verberantes. Subito autem Heliodorus cecidit in terram, eumque multa caligine cireumfusum, rapuerunt, atque in sella gestatoria positum injecerunt. Ita legitur lib. II. Machabaeorum [2]3 , et tamen agebatur de pecuniis quae non pertinebant ad rationem sacrificiorum, nec proprioe templi erant, sed inibi asservatis pro alimonia pupillorum, viduarum et aliorum; nihilominus, ob violatam templi majestatem et sanctitatem, et rei alienae usurpationem, inflixit Dominus grayissimam illam Heliodoro, ejusque sociis pcenam. Hoc exemplo perterrefactus imperator Theodosius destitit abripere depositum cujusdam viduae asservatum in ecclesia Ticinensi, ut enarrat S. Ambrosius [3]

Atque hic quis unquam sibi persuadeat, quod cum occupentur, atque usurpentur ecclesiarum , ecclesiasticorumque catholicorum bona, praeserventur

contra fundi protestantibus, quos ipsi in religionem rebellantes invaserant,

  1. Capitular., tom. eod., pag. 407 et 411.
  2. Cnp. m, vers. 24 ad 28.
  3. Lib. II, deOffic, cap. xxix, n os 150 et 1.51, t. II, opt-r., pag. 106, edit. Maurin.