Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/98

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

8G BREF DE PIE VI.

adducta conventionum causa? Scilicet penes nationalem conventum illae cum protestantibus conventiones valuerunt; sanctiones vero canonicae, sanctaeque hujus Sedis cum rege Francisco I pacta non valuerunt; placuitque illis in ea re gratificari, in qua Dei sacerdotium disperdebatur. Sed quis non facile intelligat, in hac bonorum ecclesiasticorum occupatione, inter cetera in animo baberi, spectarique ut sacra profanentur templa, ut Ecclesiae ministri in omnium contemptum adducantur, utque alii imposterum a sorte Domini deligenda deterreantur? vix enim ea usurpari bona coeperant, cum statim divini cultus abolitio consecuta est, occlusa templa, sacrae supellectiles amotae, et cessare jussus in ecclesiis divinorum officiorum cantus. Hactenus gloriari potui Gallia jam VI saeculo penes se introducta clericorum floruisse secularium collegia, seu capitula, ut videre est apud Gregorium Turonensem [1]*, patetque ex aliis monumentis quae a Mabillonio in veter. Analect. adducuntur [2]2 , atque a Concilio III Aurelianensi habito anno 538 [3]5 ; sed modo cogitur Gallia ipsa eorum deflere abolitionem adeo injuste, atque indigne in nationali conventu decretam. Erat praecipua canonicorum occupatio divinas laudes, quotidie in ecclesiis cancndo, conjunctim persolvere, ut habetur in Vitis Episcoporum Metentium [4] apud Paulum Diaconum, ubi legitur : « Episcopus Chrodegandus « clerum abundanter lege divina, romanaque imbutum cantilena, morem, « atque ordinem romana? Ecclesia? servare pra?cipit. » Cum imperator Carolus magnus ad Adrianum I transmisisset opus De sac. imagin., ut ab ipso examini subjiceretur, hac opportunitate Pontifex ipsum hortatus est, ut plures Galliarum Ecclesiae, quae quondam Apostolicae Sedis traditionem inpsallendo recipere recusabant, eam cum omni diligentia amplecterentur, ut cui adhreserant fidei munere , adhsererent quoque psallendi ordine. Verba Caroli magni longa enarratione legi possunt apud Georg. de litturgia Romani Pontificis [5] 5 . Ulterius idem imperator voluit, ut in monasterio Cenlulensi institueretur sehola cantorum ad instar illius quam Roma 1 mstituit S. Gregorius magnus, in eaque centum pueri alerentur, qui per tres choros divisi monachis inservirent in auxilium psallendi et cantandi [6]8 . Et consonat quod recenter confirmavit Colomanmis Sanfil, monachus bibliothecarius in monasterio S. Emmerami Ratisbonae,in disserlat. (Nobis dicata) in aureum, ac pervetustum SS. Evangeliorum codicem mss. ejusdem monasterii [7]' . « Principio id maxime curarunt Galiicani, Hispanique Episcopi, ut in quavis provincia uniformis in divinis offieiis ritus scrvaretur : exstant varia hac de re decreta apud Gallos, tum apud Hispanos : insignis est imprimis constitutio Toletani Concilii IV (habiti anno 531) cujus Patres, post expositam catholicam fidem, nihil antiquius habuerunt, quam ut uniformem psallendi modum adstruerent.

« Canon. 2. » Ita antiquum hujusmodi ritum indicat Mabillonius in disquisitione de cantu gallicano [8]8 .

  1. Hist. Fraacor., lib. X, § 16, pag. 535.
  2. Pag. 2-'i9. Paris. 1722.
  3. Canon. 11, pen. Labbe, tom. " , concil., pag. 1277.
  4. Tom. XIII, Bibliotb. PP. edit. Lugd., p. 321.
  5. Tom. II, dissertat. 1, cap. mi, § 6.
  6. Georg. loco cit., § 7.
  7. Part. I, Pra?liminar. § 1, part. 3 et k.
  8. In calce sux gallic. Liturg., § 5, n° 49, pag. 418, edit. Paris., 1729.