Pagina:Ribbeck - Scaenicae Romanorum Poesis Fragmenta, Vol 1, 1897.djvu/169

E Wikisource
Haec pagina emendata est
LXI

ante templo
propter homine
praeter condemnatis

 Pompeius GL V 278 K. ‘non dubitat Pacuuius dicere ante templo; non dubitat dicere propter homine; non dubitat dicere, quod dixit etiam Sallustius, praeter condemnatis. iste enim dixit:’ (Catil. 36) ‘praeter rerum capitalium condemnatis. inuenimus ista omnia.’ In illo ‘homine’ fugit granmiaticum fortasse omissa finalis consonans m. De Sallustiano exemplo recte iudicat Bergkius symbol. I p. 44 adn.

LXII

applar

 CGl. n 18 G. (coroll. XLIX) ‘appia, εἶδος σκεύους ὡς πακούβιος.’ Isidori gloss. ‘applare, cochlear.’ cf. Lydus de mens. 25. Ergo scribendum applar vel aplar, ut vidit Jos. Klein mus. Rhen. XXIV 295.

LXIII

desertitudines

 Statii commentarius (‘vetustissimarum membranarum’, si modo vere) laudatus a Casp. Barthio animadv. ad Statii Theb. IV 737 p. 1230: ‘deserta] desertitudines. Vt Placubius.’ Pacuvium citari vidit Barthius, indicavit hunc locum Rob. Unger ‘Papinii Statii ecloga ultima’ p. 242 adnot.


L. ACCIVS

 Varias nominis Accivs Activs Attivs formas curiose enotare supersedebo.

ACHILLES
I

Qua re ália ex crimine ínmicorum effúgere possis, délica.[1]

 Non. 98, 6 ‘delica, explana, indica.’ Idem 277, 28 ‘delica est aperi et explana ...’

  1. aliae ex ω p. 98 ex alio B p. 217