Pagina:Ribbeck - Scaenicae Romanorum Poesis Fragmenta, Vol 1, 1897.djvu/275

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ibidem legitur p. 313 v. struere (cf. coroll. LXIII) nunc comicis reddere malui. Quam olim numero XL signavi glossa (CGl. V 234 G.) Lucilii est (cf. Loewe Prodr. VII).


POMPILIVS

Heu quá me causa, Fórtuna, infesté premis?

 Varro de l. l. VH 93 ‘apud Plautum euax ... ut apud Ennium hehae ... apud Ennium eheu ... apud Pompilium heu’ e. q. s. Tragicum poetam esse evincit epigramma in Varronis satura ὄνος λύρας insertum (fr. 356 B.)

Pacui discipulus dicor, porro is fuit Enni,
Enniu’ Musarum: Pompilius clueor.

Satirarum poetam fuisse perversa ratione statuit Havet.


C. IVLIVS CAESAR STRABO
(cf. Asconius in Ciceronis Scaurianam p. 24 Or.)
ADRASTVS

Cum cápita uiridi laúro uelare ímperant
Prophétae sancti, cáste qui puránt sacra.[1]

 Festus p. 229 M. ‘prophetas in Adrasto Iulius nominat antistites fanorum oraculorumque interpretes : cum capita’ e. q. s.

TEVTHRAS

Flámmeam per aéthram late féruidam ferrí facem[2]

 Macrobius Sat. VI 4, 19 ‘et quod dixit: nec lucidus aethra Siderea polus, Ennius prior dixerat .... et Iulius Teuthrante ...’ (Iulius edd. illius Salisb. ilius ceteri libri   teutrante Par.)

TECMESA

 Marius Victorinus CGL. VI 8 K. ‘iuxta autem non ponebant cm: inde nec Alcmenam dicebant nec Tecme-

  1. 2 sancta ita caste cod. in quibus sancti latere monuit Kiesslingius. sancte casta Bergkius sancta caste Delrio sancta ibi caste O. Muellerus. An casta caste?   curant Bergkius, fortasse recte
  2. late Scriverius alte ω   per aethera alte Scriverius: saltem aetheram scripsisset