Pagina:Ribbeck - Scaenicae Romanorum Poesis Fragmenta, Vol 1, 1897.djvu/98

E Wikisource
Haec pagina emendata est
M. PACVVIVS
ANTIOPA

 Pacvvi Antiopa ex Euripidis fabula (cf. Hygin. 8) cognomine expressa: Cicero de fin. I 2, 4. cf. Acad. pr. 11 7, 20 de off. I 31, 114.

I

Iouis éx Antiopa Nýctei natí <duo> 1a

 Probus in Verg. Ecl. 2, 25 p. 7 K. ‘Amphionem et Zethum Euripides et apud nos Pacuuius Iouis ex Antiopa Nyctei ait natos.’ Senarium prologi elicuit Buechelerus.

II

 Rhet. ad Herenn. II 27, 43 ‘item uerendum est, ne de alia re dicatur, cum alia de re controuersia sit ... uti apud Pacuuium Zethus cum Amphione, quorum controuersia de musica inducta est, disputatio in sapientiae rationem et uirtutis utilitatem consumitur.’

 Eadem controversia tangitur his Ciceronis locis: de orat. II 37, 155 ‘miror, cur philosophiae sicut Zethus ille Pacuuianus prope bellum indixeris.’ de rep. I 18, 30 ‘atque idem ... Zethum illum Pacuui nimis inimicum doctrinae esse dicebat.’ de inv. I 50, 94 ‘si non id quod accusabitur defendet ... ut Amphion apud Euripidem [item apud Pacuuium], qui uituperata musica sapientiam laudat.’ Cf. Hor. epist. I 18, 39 sqq.

III

Loca hórrida initas. 1b

 Diomedes p. 336 P. ‘ineo inis, et inito dicimus, ut Pacuuius in Antiopa: l. h. i.’

IV
Amphio

Quadrupés tardigrada agréstis humilis áspera,
Breui cápite, ceruice ánguina, aspectú truci,