Jump to content

Pagina:Rivista italiana di numismatica 1898.djvu/394

E Wikisource
Haec pagina emendata est

et quatuor denariis. Et ipsa moneta debeat balanzari ad fortes et ad flebiles, ita quod fortes possint esse de tredecim solidis et duobus denariis in marcha et non minus, et flebiles de triginta solidis et sex denariis in marcha et non plus, et de ipsis fortibus et flebilibus non possint esse in unzia ultra duo fortes et duo flebiles; et quod bononini crossi debeant esse forniti, ita quod sint pulcri et albi; et debeat zerchari per suprastantes monete omni vice, qua extrahetur sazum, et sazum fieri debeat ad voluntatem suprastantum monete, qui erunt pro Communi Bononie, vel voluerint in denariis, vel in virgis secundum quod suprastantibus magis videbitur convenire pro malori utilitate Communis Bononie. Modus autem monete parve fiat hoc modo, et facere et fieri facere promisit secundum infrascriptum modum, scilicet quod tantum argentum sit in duodecim bononinis parvis quantum est in uno bononino crosso, et debeant esse de quinquaginta duobus et quarta in unzia albi et forniti. Et debeat ipsa moneta balanzari ad fortes et flebiles, ita quod in unzia non possint esse ultra tres fortes et tres flebiles, videlicet quod flebiles non possint esse plus quinquaginta quinque et quarta, et fortes minus de quadraginta novem et quarta, et exeant de zecha pro libra ad rationem quinquaginta duorum solidorum et trium denariorum, albi et forniti. Promisit etiam dictus dominus Bettus et coniata moneta parva taliter, quod ipsi denarii sint forniti et albi, et sint quinquaginta duo soldi et tres denarii in libra ponderata, si reducerentur ad ignem, quod possint et debeant extrahi pro sazo due unzie et quarta de argento venicianj crossi in libra, vel pro libra. Item quot faciet dictus Bettus reduci in scriptis totum argentum et bolzonem, quod emerit; ita quot extrahatur de moneta tantum arzentum et bolzonem in moneta facta, quantum sibi erit datum dieta de causa, salvo callamento. Item quod non expendet dictus dominus Bittus Bolganos, nec expendi faciet de dieta moneta aliquem denarium parvum vel crossum per se, vel alium, nisi primo fuerit approbata et laudata per suprastantes monete. Et totum argentum et bolzonem sibi datum pro dieta moneta facienda, faciet de ipso argento et bolzone monetam crossam et parvam, et non aliud aliquo modo. Et promisit dictus dominus Bittus Bolganus pro taglatore et assa-