Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/149

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
141
VSV RETINENDO ORATIO SCHOLA .II.

facio. Et alios ite[m] co[m]plures praetereo: neque enim mihi hoc loco o[mn]es, quibus iure latinae linguae laus attribue[n]da videatur, colligere propositu[m] est. Sed si, quos ante nominavi, latini no[n] vide[n]tur, certe ex vetustissimis multi, qui nihil videri possu[n]t purius au castigatius locuti: eru[n]t ab hoc latini nominis ce[n]su remove[n]di. Sed me rationu[m] copia in istoru[m] opinione refutanda lo[n]gius provexit: Quod si cui sum visus, qua[m] esse alias co[n]sueverim, redundantior: is sciat fuisse multarum mihi rationum praesidio, contra spectatissimoru[m] in omni literarum genere hominum autoritate[m] pugnandum. Cum enim autoritas plerunque veritati fraudem faciat, ad magnam certe iudiciorum corruptelam pervaderet: nisi existerent, qui eius quasi aciem rationum robore retunderent. Audistis igitur auditores, & attente quidem, quo nomine vobis etiam gratiam habeo: audistis, quae rationum praesidia, ad istorum veluti munimenta oppunga[n]da compararim. Ostendi enim primum, hunc duplicis linguae usum non quia novus sit, protinus contemnendum: neque .n. novitate, sed utilitate quanti sit quaeque res facienda, metiendum: Multa nova magna hominibus usui, ac commodo esse: Verum non alia[m] esse a populare[m] hanc lingua[m]: sed corruptam ex ea, & vitiata[m]: Sinceriore[m] illa[m] & graviore[m] doctoru[m] orationi, ha[n]c pleb[is] & multitudinis sermonibus opt. co[n]venire.