dicam enim iusta indignatione imulsus, liberius, eiectam, in exte rorum & provincilium hominum sinum confugere? Ac mihi credite, nisi hanc nostri nominis, iam tot secula peculiarem laudem, omni vi, opeque nostra in Italia retinverimus, non de futuros, qui ad se eam in provincias confugientem liberaliter excipiant: ac nostra[m] etiam socordiam & inertiam illudentes, arctissime complectantur. Excitate vos per Deos immortales, optime ac liberalissime instituti adolescentes, ac pro vestris his veluti Imperii reliquiis strenue ac fortiter pugnate: Hanc vindicandae linguae causam gnaviter ac viriliter suscipite: Quod eo alacrius facere debetis: quod Deorum placabilitate, atque infinita prope in nos cleme[n]tia, superioru[m] tempestatum impetu compresso, nullum incommodoru[m], aut calamitatu[m] genus vestro ia[m] ocio ac tra[n]quillitati adversatur. Non verendu[m] nunc est: ne illa intolera[n]da annonae caritas, aut coeli insalubritas, aut superbissimoru[m] & infestissimoru[m] agminu[m] irruptiones, studioru[m] vestroru[m] cursu[m] interpelle[n]t, atque animos vestros molestiaru[m] molibus oppressos tenea[n]t. Laeta ia[m], salubria, ac secunda omnia: ac brevi etiam, in spem maximam, & quemadmodu[m] co[n]fido, certissimam sumus adducti: Caroli Caesaris, viri unius omnium, quicunque nati sunt, invictissimi, ac fortunatissimi, virtute, animi moderatione, ductu,
Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/153
Appearance