Jump to content

Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/133

E Wikisource
Haec pagina emendata est
129
ad franciscum battaglinium.

Nec sat, sed vulpes hominum sub pelle latentes,
Maius opus, retegis, deducere quae male certant
Herbosisque gregem pratis et fonte salubri.
O magnis merite, ingreditor, virtutibus ostrum.
Purpurea cernens populus te in veste nitentem,
Pastor, ait, viden? (est nam purpura sanguinis index)
Fundere pro grege non timidus cum sanguine vitam. 40
O tibi, mater, adhuc, infit, si vita maneret,
Qualia, viso hoc tentarent tibi gaudia pectus!
Forsan ades delapsa polo, nulloque vidente
Nobiscum Nati gaudes spectare triumphum;
Et matris de more, tuaeque nec immemor artis
Alloqueris Natum: «Frustra non, Nate, potestas
Tanta tibi, ast in multorum collata levamen.
Quos alii monitus dederint summusve magister
Scire mea haud refert, quod oves, puta, praeda luporum,
Quod prudens coluber simplexque imitanda columba est. 50
Longe alia, o Fili, tenerae sunt vota Parentis:
Ut sit opus rubram sordescere pulvere vestem,
Fer, Nate, auxilium miseris, quibus hoste periclum
Cum forti extremum, verbisque potentibus illos
Confirmans releva; inprimis id, Nate, memento.
Arte mihi hac meritus romanum diceris ostrum.»