Haec pagina emendata est
38
lacus fucinus.
Prodiit ut tyrio Caesar conspectus in ostro,
Fervere cuncta vides, fremitu plausuque resultant
Finitimi colles; vox haec tamen eminet una:
Te salvere iubent leti quibus imminet hora,
Caesar, ave! Salvere, viri: vox reddita contra.
Tum vero impatiens regis praecepta iuventus
Detrectat renuitque mori, et committere pugnam,
Exemptos se morte rati: quo percitus ira
Hac illac sine more furit residesque recursans 130
Hortatur capere arma, crucem minitatus et ignes.
His conversi animi dictis, ac iussa facessunt.
Hinc rhodiae aequata, hinc siculae stant fronte carinae;