Jump to content

Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/7

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PETRUS ROSATI

FRANCISCO SALESIO CANOBBIO

AMICISSIMO SUO

S. P. D.



Decimus annus est, humanissime Canobbi, cum Dominicus Mongiardinius, vir desideratissimus, qui eodem tempore, quo ego politiores litteras tradebam, Aloisiano Bononiensi Collegio praeerat, auctor mihi, nihil tale cogitanti, fuit ut ad latinos versus scribendos animum adiungerem. Studio potius obsequendi voluntati suavissimi viri, quam ut ad aliquam praestantiam me pervenire posse confiderem; parui. Nunc iterum tu qui Albertini huius Collegii, ubi humaniores litteras docere pergo, magna cum laude moderator existis, meas esse aliquid ratus nugas, latina carmina quae vel solatii causa vel quoties incidit occasio hactenus exaravi, in unum librum collecta vulgem etiam atque etiam hortaris. Do manus, hac lege ut ea, qualiacumque sunt, tibi qui sempre mei studiosus fuisti a me grati animi causa dicari patiaris. Equidem si quid in eis reperies quod inter tot pro iuventute bonis artibus excolenda susceptos suscipiendosque labores animum tuum revelare interdum valeat, nihil antiquius mihi contingere poterit. Vale.

Montecalerio in Subalpinis.

Kal. Jan. a. mdccclxxxvii.