Jump to content

Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/94

E Wikisource
Haec pagina emendata est
90
alumnus desidiosus.

Quis fuit invisas primus qui condidit urbes?
Ah! demens, immo perfidus ille Cain![1]
Tunc sunt torquendae conlegia nata iuventae
Et peiora nigro carcere gymnasia.
Hinc libri tenuant miseros perimuntque legentes,
Hinc constat letum corripuisse gradum.
Libertas! o mellitum et venerabile nomen,
 30Tu mihi cordi, alius iam mihi sordet amor.
Liber ego natus, cur ergo haec vincula cerno?
Heu sum captivae fata secutus avis.
Quae nuper rapidis quacumque per aera pennis
Flectere pro lubitu sueverat ales iter,
Pro dolor! insidiis venantis capta dolosi
Claudi invita brevi carceris orbe dolet.
In caveae pulchra pro libertate tenellum
Obiecto rostrum vimine ut illa terit!
Pabula non puro oblectant data opima catillo,
 40Virginis aut tereti praebita ofella manu.
Hospitia incolimus castrensibus aequa tabernis,
(Ne versu illa quidem dicere forte queas);
Perbrevis hie lusus, longa at fastidia, censor
Et castigator namque decanus adest.
Dì meliora! abaco invitum te affigit iniquus
Dum tali in votis atque fritillus erant.
Ni facias, plectenda libro commissa notabit
Proque salutari litera tristis erit.
Expectata venit gratum latura soporem
 50Nox, quid? si ex oculis exulat ille meis?

  1. Cain aedificavit civitatem (Gen. iv 17).