Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/108

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
62 Stat 2.
A.D. 1276
Anno quarto Edwardi 1.
Cotton MS.

hiitesium, sicut alibi est consuetudo in Anglia; & omnes sequentur hutesium, scilicet hutesium & vestigia, si fieri poterit ; &. qui non fecerit, & super hoc convincatur quod noluerit, attachietur quod sit coram Justiciariis de gaola. [ut prius.]


The Statute of Bigamy, made 4 Octob. Ann. 4 Edw. I. Stat. 3. and Anno Dom. 1276.
Cotton MS

In presentia venerabilium patrum aliquorum Episcoporum Anglie, & aliorum de consilio regni Anglie, recitate fuerunt constitutiones subscripte & recordate, & postmodum coram domino Rege & suo consilio audite, qui omnes de consilio Justic' similiter & alii concordarunt, quod in scriptura redigerentur ad perpetuam memoriam, & quod firmiter observarentur.

CAP. I.

Primus articulus sic incipit:

DE placitis ubi veto tenens sic excipit, quod sine Rege respondere non potest; concordatum est per Justrc' & alios sapientes de consilio domini Regis, qui consuetildinem & usum hactenus habuerunt, quod ubi feoffamentum factum fuerit per Regem, & carta super hoc confecta, tantum se habet, quod si aliqua persona per consimile feoffamentum, & per consimilem cartam, tenetur ad warrantum, Justiciarii ulterius procedere non potuerunt, nec hucusque processerunt, nisi super hoc preceptum [a domino rege] habuissent, nec videri potest quod procedere possunt.

CAP. II.

In certis autem casibus, utpote ubi Rex confirmaverit vel ratificaverit factum alicujus in rem alienam, vel rem aliquam alicui concesscrit, quantum in ipso est, vel ubi profert cartam, quod Rex aliquod tenementum reddiderit, vel clausula aliqua contineatur, per quam warrantia debeatur; & pro consimilibus casibus, nec occasidne confirmacionis, ratificacionis, concessionis, sive reddicionis aut aliorum consimilium supersedendum est, quin postquam hoc Regi fuerit ostensum, sine dilacione procedatur.

CAP. III.

DE dotibus mulierum, ubi aliqui Custodiaa hereditatum maritorum suorum habeant, vel de dono Regis, vel ex Concessione Regis, sive custodes rem petitam teneant, sive heredes predictorum tenementorum vocentur ad Warantum, si excipiant quod sine Rege respondere non possunt: non ideo supersedeatur, quin in loquela predicta, prout justum suerit, procedatur.

}