Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/118

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
Stat. 1.
A. D.1279.
Anno septimo Edwardi I.



A Statute of Mortmain, made 15 Novemb. Anno 7 Edw. I. Stat. 2 and Anno Dom. 1279.
Ex Rot. in Turr. Lond. m. 47.

REX Justic' suis de Banco salutem. Cum dudum provisum fuisset quod viri religiosi feoda aliquorum non ingrederentur sine licentia & voluntate capitalium dominorum de quibus feoda ilia immediate tenentur & viri religiosi postmodum nichilominus tam feoda sua propria quam aliorum hactenus ingressi sint ea sibi appropriando & emendo & aliquando ex dono aliorum recipiendo per quod servicia que ex hujusmodi feodis debentur & que ad defensionem regni ab initio provisa fuerunt indebite subtrahuntur & domini capitales escaetas suas inde amittunt. Nos super hoc pro utilitate regni congruum remedium provideri volentes de consilio Prelatorum Comitum & aliorum fidelium regni nostri de consilio nostro existentium providimus statuimus & ordinavimus quod nullus religiosus aut alius quicumque terras aut tenementa alliqua emere vel vendere aut sub colore donationis aut termini vel alterius tituli cujuscumque ab aliquo recipere aut alio quovis modo arte vel ingenio sibi appropriare presumat sub forissactura eorumdem per quod ad manum mortuam terre & tenementa hujusmodi deveniant quoquo modo. Providimus etiam quod si quis religiosus aut alius contra presens statutum aliquo modo arte vel ingenio venire presumpserit liceat nobis &: aliis immediatis capitalibus dominis feodi taliter alicnati illud infra annum a tempore alienationis hujusmodi ingredi & tenere in feodo & hereditate. Et si capital' dominus immediatus negligens fuerit & feod' hujusmodi ingredi noluerit infra annum tunc liceat proximo capitali domino mediato feodi illius infra dimidium annum fequentem feodum illud ingredi & tenere sicut predictum est & sic quilibet dominus mediatus faciat si propinquior dominus in ingrediendo hujusmodi feod' negligens fuerit ut predictum est. Et si omnes hujusmodi capitales domini hujusmodi feodi qui plene fuerint etatis & infra quatuor maria & extra prisonam per unum annum negligentes vel remissi fueiint in hac parte nos