Jump to content

Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/125

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
A.D. 1285.
Stat. 1 79.
Anno decimo tertio Edwardi I.
Ex Rot. in Turr. Lond.

data ad donatorem vel ad ejus heredem revertatur. In casu etiam cum quis dat tenementum in liberum maritagium quod donum habet conditionem annexam licet non exprimatur in carta doni que talis est quod si vir & mulier sine herede de ipsis procreato obierint tenementum sic datum ad donatorem vel ad ejus heredem revertatur. In casu etiam cum quis dat tenementum alicui & heredibus de corpore suo exeuntibus durum videbatur & adhuc videtur hujusmodi donatoribus & heredibus donatorum quod voluntas ipsorum in donis suis expressa non fuerit prius nec adhuc est observata. In omnibus enim predictis casibus post prolem suscitatam & exeuntem ab ipsis quibus tenementum sic fuit datum conditionaliter hucusque habuerunt hujusmodi feoffati potestatem alienandi tenementum sic datum & exheredandi de tenemento exitum ipsorum contra voluntatem donatorum & formam de dono expressam. Et preterea cum deficiente exitu de hujusmodi feoffatis tenementum sic datum ad donatorem vel ad ejus heredem reverti debuit per formam in carta de dono expressam licet exitus si quis fuerit obisset per factum & feoffamentum ipsorum quibus tenementum sic fuit datum sub conditione exclusi fuerunt hucusque de reversione eorundem tenementorum quod manifeste fuit contra formam doni sui.

Propter quod dominus Rex perpendens quod necessarium & utile est in predictis casibus apponere remedium statuit quod voluntas donatoris secundum formam in carta doni sui manifeste expressam decetero observetur ita quod non habeant illi quibus tenementum sic fuit datum sub conditione potestatem alienandi tenementum sic datum quo minus ad exitum illorum quibus tenementum sic fuerit datum remaneat post eorum obitum vel ad donatorem vel ad ejus heredem si exitus deficiat per hoc quod nulllis sit exitus omnino vel si aliquis exitus fuerit per mortem deficiet herede hujusmodi exitus deficiente. Nec habeat decetero secundus sic hujusmodi mulieris aliquid in tenemento sic dato per conditionem post mortem uxoris ejus per Legem Anglie nec exitus de secundo viro & muliere successionem hereditariam set statim post mortem viri & mulieris quibus tenementum sic fuit datum post eorum obitum vel ad eorum exitum vel ad donatorem vel ad ejus heredem ut predictum est revertatur.

Et quia in novo casu novum remedium est apponendum fiat impetranti tale breve:

Precipe A. quod juste, &c. reddat B. tale manerium cum pertinentiis quod C. dedit tali viro & tali mulieri & heredibus de ipsis viro & muliere exeuntibus.

Vel,

Quod C. dedit tali viro in liberum maritagium cum tali muliere & quod post mortem predictorum viri & mulieris predicto B. filio predictorum viri & mulieris descendere debet per formam. donationis predicte ut dicit. Vel, Quod C. dedit tali & heredibus de corpore suo exeuntibus & quod post mortem ipsius talis predicto B, filio predicti talis descendere debet per formam, &c.

Breve per quod donator habet recuperare suum deficiente exitu satis est in usu in cancellaria Et sciendum quod hoc statutum quoad alienationem te-