Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/146

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

100 Stat 1. Anno decimo tertio Edward I. A.D. 1285. Ex Rot. in Turr. Lond,


testimonium Justitiarii sigilla sua apponant & fi unus apponere noluerit apponat alius de societate. Et si forte ad querimoniam de facto Justitiariorum venire faciat Dominus Rex recordum coram eo & li ilia receptio non inveniatur in rotulo & querens oftendat exceptionem scriptam cum sigillo Justitiarii appenso mandetur Justitiario quod sit ad certum diem ad cognoscendum sigillum suum vel dedicendum. Et si Justitiarius sigillum suum dedicere non possit procedatur ad judicium fecundum illam ex- ceptionem prout admittenda esset vel cassanda.

CAP. XXXII.

CUM viri religiosi & alie persone ecclesiastice implacitent aliquem & implacitatus fecerit defaltam ob quam tenementum amittere debeat quia Justitiarii hucusque timuerunt quod si implacitatus fecerit defaltam per collusionem ut cum petens occasione statuti per titulum doni aut alterius alienationis seisinam de tenemento consequi non posset per illam defaltam consequeretur & fieret fraus statuto ordinatum est per Dominum Regem & concessum quod in hoc casu postquam defalta facta fuerit inquiratur per patriam utrum petens habeat jus in sua petitione aut non. Et si compertum fuerit quod petens jus habet in sua petitione proceda- tur ad judicium pro petente & recuperet seisinam suam Et si jus non habuerit incurratur tenementum proximo domino feodi si illud petat infra annum a tempore inquistionis capte Et si infra annum non petat superiori domino incurratur st petat infra dimidium annum post ilium annum Et sic habeat quilibet dominus post proximum dominum spacium dimidii anni ad petendum successive quousque perveniatur ad Regem cui ad ultimum pro defectu aliorum dominorum tenementum incurratur. Et ad calumpniandum juratores inquisitionis admittantur quicumque capitales domini feodorum & similiter pro Rege qui calumpniare voluerit & remaneat terra postquam judicium clarum fuerit in manu Domini Regis quousque tenementum perpetentem vel aliquem capitalem dominum disrationetur & oneretur vicecomes ad respondendum inde ad Scaccarium

CAP. XXXIII.

QUIA multi tenentes erigunt cruces in tenementis suis aut erigi permittunt in prejudicium dominorum suorum ut tenentes per privilegium Templariorum & Hospitelariorum tueri se possint contra capitales dominos seodorum statutum est quod hujusmodi tenementa capitalibus dominis aut Regi incurrantur eodem modo quo statuitur alibi de tenementis alienatis ad niortuam manum.