Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/148

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


102 Stat. 1, Anno decimo tertio Edwardi I. A. D. 1285.

Ex Rot. in Turr. Lond.

tunc vicecomiti illius comitatus fiat breve in hac forma:

Quetus est nobis A. quod B. nuper talem heredem infra etatem & in custodia sua existentem tali loco in comitatu tali rapuit & de comitatu tali ad talem locum in comitatu tuo abduxit contra voluntatem ipsius A. & contra pacem nostram Et ideo tibi precipimus quod predictum heredem ubicumque in balliva tua invenire, poteris capias & salvo & secure eum custodias ita quod eum habeas coram justiaris nostris tali loco & die quem diem idem A. habet versus predictum B. ad reddendum cui de jure reddi debeat.

Et si heres antequam inveniri poterit vel antequam restituatur querenti obierit nichilominus procedat placitum inter eos quousque terminetur cui restitui deberet si superftes fuisset. Nec excusabitur ille aut alleviabitur ille qui injuste rapuit hujusmodi heredem de pena supradicta post mortem heredis cujus extitit male fidei possessor dum vixit. Et si querens obierit ante placitum terminatum si jus ei competebat ratione proprii feodi sui resummoneatur loquela ad fecatam heredis querentis & procedat placitum debito ordine. Si vero per alium titulum competatei jus sicut titulo donationis venditionis vel alio hujusmodi titulo tunc resummoneatur loquela ad fectam executorum querentis & procedat placitum ut predidlum eft. Eodem modo si moriatur pars defendens antequam placitum terminetur vel heres restituatur procedat placitum per resummonitionem inter querentem vel ejus heredem seu executores & executores defendentis vel ejus heredem si executores non sufficiant quoad satisfactionem de valore maritagii secundum quod in aliis statutis continetur set non quoad penam prisone qua quis pro alieno facto non est puniendus. Eodem modo cum pendeat placitum inter partes de custodia terre & heredis vel utriusque per commune breve quod incipit Precipe tali quod reddat &c. fiat resummonitio inter heredes & executores querentis & similiter heredes aut executores defendentis si mors alteram partem preveniat ante placitum terminatum. Et cum perveniatur ad magnam districtionem detur terminus infra quem tres comitatus teneantur ad minus in quorum quolibet comitatu fiat publica proclamatio quod deforciator veniat ad bancum ad diem in brevi contentum responsurus querenti ad quem diem si non venerit & proclamatio sic semel secundo & tertio testificata fuerit procedatur ad judicium pro querente salvo jure defendentis si postmodum inde loqui voluerit. Eodem modo fiat in brevi de transgressione cum uis queritur se ejectum fuisse de hujusmodi custodiis.

CAP. XXXVI.

ET quia domini curiarum & alii qui curias tenent & senescalli volentes gtavare subditos suos cum non habeant legalem viam eos gravandi procurant alios movere querelas versus eos & dare vadium & offerre plegios vel impetrare brevia & ad fectas