Rex vic salutem. Quia coram tali majore vel custode talis ville, vel coram custode sigilli nostri de mercatoribus in nundinis in tali loco, & tali clerico nostro A. recognovit debere B. tantum quod solvisse debuit tali die & tali anno, quod idem A. nondum solvit, ut dicit: Tibi praecipimus, quod corpus praedicti A. si laicus sit, capias, & in prisona nostra salvo custodiri facias, quousque de praedict' debito satisfecerit. Et qualiter hoc praeceptum nostrum fueris executus, scire facias justitiariis nostris apud Westmonafterium per literas tuas sigillatas, & habeas ibi hoc breve. Teste, &c.
- ↑ The following Memorandum being found on the roll it was thought proper to insert i here: Consimile statutum de verbo ad verbum habent major' & cives Exon'. Memorand' quod statutum predictum consign' suit in forma subceripta & liberatum Will'o de Bodemynn' deferend' per ipsum communitati ville de Lostwythiel. Edwardus rex, &c. omnibus ad quos, &c. salutem. Inspeximus statutum Mercatorum editum tempore domini K. quondam regis Angl' patris nostri in hec verba Pur ceo qe marchanae, &c. Quod quidem statutum pro recognitionibus juxta fromam ejusde, statuti in villa de Lostwythiel acipiend' ad candem villam duximus transmittend', In cujus, &c. T. R. apud Londin' tertio die Septembr' anno regni sui quinto.
Circumspecte agatis de negotio tangente domi- num Episcopum Norwicen' & clerum non puniendo eos si placita tenuerint de hiis que mere sunt spiritualia videlicet de correctionibus quos Prelati faciunt pro mortali peccato videlicet fornicatione adulterio & hujusmodi pro quibus ali- quando infligitur pena corporalis aliquando pecu- niaria maxime si convictus sit de hiis liber homo.
Item si Prelatus pro cimiterio non clauso ecclesia discooperta vel non decenter ornata in quibus casibus alia pena non potest infligi quam pecuniaria penam imponat.
Item si Rector petat decimam majorem vel minorem dummodo non petatur quarta pars alicujus ecclesie.
Item si Rector petat mortuanum in partibus ubi mortuar' dari consueverit.
Item si Prelatus alicujus ecclesie petat pensionem a Rectore sibi debitam omnes hujus pensiones faciende sunt in foro ecclesiastico.
De violenta rnanuum injedtione in clericum & in causa diffamationis concessum fuit alias quod placita